——
fructibus quasi fruerentur, tribuendi. Unde orta est illa in omni fere, praecipue autem poëtico et oratorio genere dicendi conspicua consuetudo metonymice nomina deorum ponendi pro rebus, quae iis sacratae erant et vicissim, velut Jovem pro abre ¹), pluvia, nubibus, tonitru, fulminibus et Vulcanum pro igne. Quo ex more saltem videmus, quam Graeci fuerint propensi ad confundendas causas cum effectibus, ut rhetores dicunt. Nihil autem facilius fieri potuit, quam ut res, quas antiquissimi eorum parentes in personas, easque divinas, converterant, iisdem etiam nominibus Lbellereui quibus personas ab ipsis fictas compellare solebant.
V.
Similem deprehendimus apud Graecos morem singulis naturae partibus, velut mon- tibus, arboribus, fontibus, fluviis adjungendi vivas naturas, quas specie et figura humana indutas esse fingebant et Oreades, Dryades, Najades ²) nominabant atque inferioris qui- dem ordinis, at divinas tamen personas esse, credebant. IIlae personae fictae cum rebus, in quibus sedes habebant, tam arcte cohaerebant, ut non illarum tantum naturam, spe- ciem, colorem, velut viridibus crinibus, caeruleis vestibus, cet. imitarentur, sed ipsam vitam cum illorum ortu acciperent, cum interitu simul amitterent. Quae omnia profecto nec intelligere nec explicare poterimus, nisi statuerimus fuisse veterum Graecorum opini- onem res naturae ²) tot tamque mirabiles effectus totque vires exhibere, ut hominibus longe comparerent superiores et specie, quae humanae quidem esset similis, at longe majoribus ornata virtutibus, carere non possent.
Habes igitur, cur vires naturae, non ut poëtae, qui prosopopœam amant, sed ut puerili Graecorum aetati mentique consentaneum erat, revera personas esse crederent et personas divinas, sive deos, venerarentur.
) 9 Cf. Soph. Oed. Col. V. 1460, ubi aether et Jupiter prorsus promiscue ponuntur: d 1εα ld0, Zsö. Cic. N. D. W. XXV. Clem. Al. Strom. V, XIV, 115.
2) Pausan. VIII. IV. cf. Virg. Georg. IV, 382: Oceanumque patrem rerum Nymphasque sorores, centum quæ silvas, centum quæ flumina servant. Paus. X. XXXI. Voss zu Virgils Landbau. B. II. S. 847 et B. I. S. 16.
3) Ritter. Geschichte der Pilosophie B. S. 847.


