—6—.
religionem naturalem produnt, et sacra quercus ⁷), cujus ipsum nomen de sacris veterum Germanorum quercubus monet, et fons, qui juxta eam erat, et modus, quo oracula ibi edebantur ¹) et praecipue nomen sacerdotum, qui ibi munere sacro fungebantur. Dice- bantur enim TXealol sive Ealol ²), quod nomen ex interpretatione Etymologici M. s. v. Xelloi a graeco vocabulo f&log, quod significat paludem, ductum esse videtur. Quam interpretationem, ubi probaverimus ³), manifestum est illud nomen allegorice accipiendum esse, ita ut vel inviti de exhalationibus moneamur, quae ex aqua et paludibus ortae, sicut Iris apud Ovidium Met. I, 270, alimenta nubibus afferunt, nubes autem saepe me- tonymice pro Jove poni, infra uberius demonstrabimus.
At fortasse contortula ea conclusio ac temeraria videatur; confugiamus igitur ad alios eosdemque testes, quibus profecto non minus fidei habendum est quam Herodoto, Platonem dico et Xenophontem. Plato quae de illa re senserit, planis minimeque dubiis his verbis in Cratylo professus est: Oalvovral uol, inquit, ol xοντον rGν Aννν οmν r6ν xεον τ EAdéæ rouroug d⁶νoν rodg d*oνς νεεοεααι, ogeee v odo! ‿ν Baoßdοσσ ᷣμμο εα dενι/υν uxb pijv zal äoroa aœ odœudv.
Maximoperelmiror, qui fieri potuerit, ut sapientissimus ille vitaeque integerrimus Plato barbaris suae aetatis vitio verteret, quae in ipsius populares affatim cadebant. Erant enim et Platonis aequales popularesque, quos Xenophon refert aliquando, quum a borea vehementer vexarentur, huic ipsi vento divinum cultum tribuisse eumque votis sacrificiis-
que placasse ⁴).
IV.
Eo magis illud mirandum est, quum sint mores institutaque, quibus universae Graeciae incolae, tanquam a patribus hereditate acceptis, tenacissime haerebant et quae nihil nisi religionis priscae naturalis reliquiae haberi possunt. Ejus generis est mos Graecorum singulis diis singulas provincias ⁵), quibus praeessent, quas tuerentur, quarum
¹) Creuzer. Symb. B. III, S. 83 A. 183.
2) Sophocl. Trach. 1147 ed. Wunderus cum Wunderi observationibus ad fabul. Herculis c. IV,§. 4 cf. Strabo IX, 404 et Wachsmuth. Hel. A. 1, 1. p. 310.
3) Plat. Crat. p. 397. cf. Lact. Inst. II. VI: Nam solis lunæque simulacra humanum in modum for- mant; item ignis et terræ et maris, quæ illi Vulcanum, Vestam, Neptunum vocant, cet.
4) Xenoph. Anab. IV, 5, 4 cf. Naegelsbach. Die nachhomer. Theologie S. 121. Pausan. VIII, 3, 4
⁵) Th. Fischer. Griech. Mythologie u. Antiquit. B: 1. S. 337.


