Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

religioseque coluisse Herodotus narrati), hos contra in foliorum susurro, sicut in umbra quercuum ramosarum, numen ²) propinquum sensisse ideoque has arbores divinis muneri- bus, precibus, dico, sacrificiisque coluisse, Tacitus memoriae prodidit. ³)

III.

At vero cur apud barbaros rudesque populos ea quaerimus, quorum copiam inveni- mus apud graecos, qui et ingenii acumine et doctrina eruditioneque inter omnes veteres populos maxime florcbant, quos praeterea praeceptorum a summo Deo ipso singulis homi-

nibus populisque traditorum aliquid percepisse, maxime est probabile. Quis enim dubitat,

quin Graeci cum populis modo insolito, sive supernaturali, quem dicunt, res divinas edoctis consuetudinem aliquam usumque habuerint? Nemo nescit, quanta et quoties He- rodotus, Solo, Plato, aliique Graeci illustres ingenii excolendi causa susceperint itinera. Cur suspicari non liceat eos adiisse et illam civitatem, ubi reges reginaeque, ut Salomonis sapientiam discerent, confluebant ¹). Quod quum vix adqubitaveris, profecto non temere suspicaberis eos Israölitarum sacras litteras cognovisse ex iisque divinam disciplinam hau- sisse haustamque in patria ita disseminasse, ut ea Graeci vel inscii imbuerentur et eru- direntur.

Ad Graecos igitur revertamur quaeramusque, sintne etiam apud illos illius religionis naturalis vestigia? Sunt revera satis multa satisque perspicua. Testis fide dignissimus et hoc loco est Herodotus. Is antiquissimos Pelasgos, ait, deos coluisse, quorum ne nomina quidem noverint). Pelasgi autem prope Dodonam sedes habebanté), ubi omnia

¹) Herod. III, 16. cf Clem. Alex. Protrept. c. V.§. 65. cf. Q. Curt. IV, 55, ubi rex Persarum per aeter- num ignem precatur.

²) Zeller. l. 1. S. 1.: Eine zweite Classe von Gœttern ergab sich aus der Betrachtung der irdischen Natur und aus der Ahnung der Kräfté, die in ihr wirken, die im Dunkel des Waldes u. in der Ein- samkeit des Gebirges uns umgeben, die im Murmeln der Quelle u. im Knistern der Herdflammen zu uns sprechen cet.

3) Tacit. Germ. 39. 40. cf. Moeser histor. Osnabr. p. 57. Zeller I. l.

4) Chronic. 2, 23.

) Herod. II, 52.

6) C. F. Hermann St. A. 8, 16. Creuzer Symb. B. IV, S. 621. Preller in Jahrb. für Phil. u. Pædag. B. 79. 80. Heft 1. Herod. I. J.

7) Plato. Phadr. c. 59 p. 275.