Aufsatz 
De Homero, religionis auctore et varia deorum, quos finxit, origine : Part. II
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

Similiter Lactantium, Ciceronem illum Christianum, quem vocant, sentire, ex ejus libro Instit. II. V patet, ubi haec dicit: Unde quidam hebetis obtusique cordis, ele- menta, quae et facta sunt et carent sensu, tanquam deos adorant. Qui cum Dei opera mirarentur, id est coelum cum luminibus variis, terram cum campis et montibus, maria cum fluminibus et stagnis et fontibus, earum rerum admiratione obstupefacti et ipsius artificis obliti, quem videre non poterant, ejus opera venerari et colere coeperunt, nec- unquam intelligere quiverunt, quanto major quantoque mirabilior sit, qui ista fecit ex nihilo. Idem II. XII: Ceteri autem, qui per terram dispersi fuerunt, admirantes elementa mundi, coelum, solem, terram, mare sine ullis imaginibus ac templis veneraban- tur et his sacrificia in aperto celebrabant.

At cur adsensum quaerentes diutius quam par est, in dictis veterum commoramur, quum sint etiam inter aequales viri summa auctoritate summaque in indagandis institutis veterum sagacitate, quorum sententia dictisque nostra sententia de origine deorum ac religione naturali satis nititur ac comprobatur. In iis sagacissimus diligentissimusque antiquae religionis indagator Creuzerus Heidelbergensis est. Profecto gravissimum ejus est testimonium, quum universi generis humani omnisque temporis ratione habita, haec ait ¹). Hier ziehen nun schon Naturmerkwürdigkeiten den Sinn und die Andacht des schweifenden Hirten auf sich, wie z. B. das Getœse des Wasserfalls den Wilden an den Niagara aus weiter Ferne zur Verehrung lockt. Neque spernenda sunt, quae Franco- Gallus Cousinus eadem de re ait ²): Il y a telle qualité, telle vertu de l'ame, qui considérée abstractivement et en elle- méême, paratt si utile et si admirable, qu'on la rapporte à une origine divine, qu'on la divinise.

II.

Satis meam sententiam clarorumque haec dicta virorum comprobari ac firmari videbis, ubi evolutis ipsius historiae libris instituta antiquissimorum eorumque celeberri- morum ac maxime eruditorum populorum diligenter perlustraveris ipse. Apud fere omnes

¹) Creuzer. Symbol. B. IV, S. 621.

²) Journal des savants 1835 Mars p. 130 cf. Fresenius. De Apoll. num. sol. p. 6. Schwarz in Zeit- schrift für das Gymnasialwesen. Jahrgang 15. S. 834. Eduard Zeller. Religion u. Philosophie bei den Römern. Berlin 1860. S. 2. 14