— 2—
creatas, ut vi creatrice opinentur ipsas esse praeditas ¹). Quoniam vero in eadem rerum natura omnia vident optime esse disposita optimumque in ordinem redacta, quod sine ratione menteque ne cogitari quidem potest, figura humana humanique et ingenii et corporis viribus eas praeditas esse finxerunt. ²) Quoniam vero et hominum vires artesque ab iis superari videbant, etiam homine eas crederent necesse erat superiores naturas, quas divinis virtutibus donabant atque sacrificiis precibusque propitias amicasque sibi red- dere studebant.:) Ea est religio naturalis.
I.
Hanc de religione naturali sententiam viri clarissimi, tam antiqui quam recentiores, dictis comprobaverunt, in quibus praecipue Ciceronem recensere licebit, qui in libro de natura deorum I. XII, 29 haec ait: Empedocles autem multa alia peccans, in deorum opinione turpissime labitur. Quatuor enim naturas, ex quibus omnia constaròè vult, divinas esse censet, quas et nasci et extingui perspicuum est et sensu omni carere. Ibid. II, XXIII, 60: Multae autem aliae naturae deorum ex magnis beneficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissimis et a majoribus nostris constitutae nomi- nataeque sunt. Quidquid enim magnam utilitatem generi afferret humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri arbitrantur. Itaque illud, quod erat a Deo natum, nomine ipsius Dei nuncupabant: ut cum fruges Cererem appellamus. Tum autem res ipsa, in qua vis inest major aliqua, sic appellatur, ut ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides, ut Mens cet. Ibid. I. XV, 40 disputat, aethera esse eum, quem homines Jovem appellarent, quique aër per maria manaret, eum esse Neptunum, terramque eam esse, quae Ceres diceretur.
¹) Nitzsch. Erkl. Anm. zur Od. Einleit. S. XIV et XV. Diodor. Sic. I, 11: 1**ν T05ν GAGν ϑισν aœαmσααρεμνaς œ Hνddxνvrag.
2) Lactant. Instit. I, II. cf. S. Mutke. De theologia Sophoclis. Neisse 1858 p. 6: Est autem hominum minus eruditorum proprium in modum puerorum omnia, quae magnam et constantem vim habeant, etiam humana specie induere et humana voluntate et natura exornare, cet. Cic. N. D. II. Tn 78 I. XXVII, 75. I. XVIII, 48.
3) cf. Preller in: Jahrbücher für class. Philologie 1859 S. 6. et Schwartz. Die altgriechischen Schlan- gengottheiten. Berlin 1858 S. 4..


