Duum mihi iterum prooemii ad annales hujus Gymnasii scribendi munus sit mandatum, haud ineptum mihi visum est disputationem, quam ante hos sex annos de dis, quales Homerus finxerit, institui, ne inchoata et quasi mutila relinquatur, iterum instituere ac particula altera addita aliquatenus saltem absolvere. Inprimis autem meum esse duco, quae in illius disputationis particula priore dicta sunt, paucis verbis repetere lectorisque in memoriam revocare. Moneo igitur, dicta Homeri ibi esse prolata, quibus deos antiquissimis temporibus ex hominibus esse factos, sive fuisse apotheosin, demon- stratum est. His antea monitis ad alteram disputationis partem transeundum exponen- dumque mihi est, quid de Graecorum, praecipue Homeri, religione naturali, quam dicunt, sentiam. 3
Deprehenditur religio naturalis apud illos homines populosque, qui divina revelatione, quam dicunt, destituti tamen animi quodam interiore motu sive instinctu, sentiunt sive credunt esse in rerum natura aliquid homine longe melius longeque amplioribus viribus praeditum, ex quo omnia pendeant. Quis nescit esse in rerum natura portenta mirifica, tam hominibus benefica, quam noxia ac perniciosa ¹), quae vel eruditi excultique hominis non solum attentionem, sed etiam admirationem vehementissime commoveant? Quid mirum igitur, homines imperitos ac rudes insolitis illis viribus naturae prorsus rapi et stupefieri? Sed tantum abest, ut a numine quodam supremo credant eas esse pro-
2) Cic. N. D. III. XXV, 64 I. XV, 38.


