Schwenkio 4) non alia de causa erroris poëtam insimulari, quam quia Bacchus jam apud Homerum sit deus Olympicus, miror, quum neque res ipsa sit etiam nunc satis plana ac certa ²), neque si esset, Horatii dictis adversetur.
Ut vero, quae mea sit de Baccho, sive Libero, sententia, paucis dicam, ad Hom. II. VI. 132 provoco, ubi a Lycurgo, Thracum rege, Bacchus cum cultu suo non modo non receptus, sed omni modo vexatus ac turpiter fugatus ad Thetidem, deam marinam, con- fugit s8). Non mirum mihi videtur Bacchum cum sacris et ritibus, quae attulit, a finibus Thraciae esse cohibitum, cum Thraces, ut ex Od. VIII, 361 et II. XIII, 301*) fluere vi- detur, jamjam aliud numen, Martem colerent. Cum his locis haud inepte conferuntur quae Ovidius Met. III, 511 de Pentheo, rege Thebanorum, qui ibidem proles Mavortia compellantur, dicit. Etenim omni virium contentione„ignota sacra“, sive„moris novi sacra“(v. 581) arcere et opprimere nitebatur s5). Similiter Orchomeni Minyae filiae (Ovid. Met. IV, 15 599)„orgia censent non accipienda dei.“ His omnibus equidem su- spicor novum cultus humani sigaificari gradum novaeque Bacchum esse religionis nun- tium sive praeconem, quam fortasse in Orientis 6) regionibus e sinceriore fonte haustam in Graeciam Graeciaeque finitimas terras attulit et hominibus, sicut postea Muhamedes, vel invitis obtrudit. Non enim vitis solum, sed et?) agrorum arborumque culturam eum accepimus aequales suos docuisse eäque vitae cultioris fundamenta jecisse et hominibus deorum notionem cultumque supremo numine aliquanto digniorem tradidisse. Cui mu- neri et consilio qui adversabatur, sicut rudes illi eultores Martis, deorum certe adversa-
¹) Conr. Schwenk. Mythologie der Griechen. Frankfurt 1843 Sauerländer Band I S. 380: Doch ein himmlischer Gott war er schon Homer gewesen und die späteren Dichter, wie z. B. Horaz- welehe ihn als einen durch sein wohlthaetiges Wesen zur Vergoetterung gelangten Heros bezeich-
neten, waren im Irrthum.
²) Cf. Lobeck. Aglaoph. p. 287.
³) Sophocles Ant. 941. Diodor. Sic. III, 65 J. Firm. Matern 6.
¹) Preller Griechische Mythologie Band 1 S. 202.
5¹) Eurip. Bacch. 996 sqq. 1
6) Id probari puto Indica ejus expeditione, quae memoratur apud Apollod. III, V, 2. Diod. HI, 65, 599. Pausanias X, 29, 2.
⁷) Diod. III, 64. Cf. Schwenk I. l. Seite 376: Doch ausserdem erscheint er auch— als ein Gott des laendlichen Segens, der Blüthen und der Baumfrüchte, weleher gleich der Demeter durch An- bau des Landes die Cultur der Menschen foerdert und das gesetzliche Beisammenleben. Plutarchus.
Symb. Quaest. V, 3, 1.


