Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

quum scriberet: regia exaedificata est, partem sub- jecti omisit, nam regia dictum est pro domus regia; non autem plane ejecit subjectum, sed tantum reliquit, quod ad rei cognitionem satis esset. Age vero, dele etiam vocem regia: jam sententia ita obscurabitur, ut nemo, quid sibi velit illud exaedificata est, intelligat. Ut autem subjectum ex uno nomine in plurium ambitum amplificetur, attributorum adjectione efficitur. Duo igitur genera ellipsium in subjecto cogitari possunt: aut posito nomine attributum abest, aut, id quod multo frequentius ést, posito attributo nomen desideratur, quo attributum re- feratur. Atque de utroque post videro.

Omnino autem ab ellipsi subjecti multa excludimus, quae sine idonea causa ab aliis eo tracta sunt. Primum si quis dicit: erant, qui jurarent, potest quidem addi homines, quidam, nonnulli, nec vero addi ea necesse est, ac ne grammatica quidem ratio addi quidquam postulat. Nam enunciatio relativa, qui jurarent, loco subjecti vel, ut rectius dicamus, ipsum subjectum est. Ea enim est enunciationum ex aliis pendentium natura, ut partem ejus sententiae, cui subjectae sunt, dilatatam et amplificatam exhibeant. Neque in pronomine demonstrativo, quod prae- mitti solet, inest quidquam ad sententiae vel enunciationis integritatem necessarium; adjecto eo lenior fit oratio, non autem eodem ademto mutila erit aut elliptica.

Etiam verba impersonalia perperam in numero ellip- sium habita sunt, ac mirum est, quam putida diligentia quidam ellipsin in iis deprehendere nisi sint. G. Scioppius*) in verbis illis, inquit, quae inepte vulgo impersonalia vocantur, ut curritur, sedetur, statur, vivitur,

*) Grammat. philos, I, 2, 13.