Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

aut enunciationibus sive amplioribus verborum complexioni- bus, de utroque seorsim disputabimus deque iis ellipsibus, quibus non partes sententiarum, sed universae sententiae tolluntur, ab illo altero ellipsium genere multo simpliciore atque tenuiore separatas explicabimus. Etiam Naegels- bachius ita distinxit*); alteram ellipsin intra enun- ciationem appellat, alteram intra periodum, brevi- terque ille quidem de utraque disserit, sed cum singulari illa judicii elegantia, qua quum in ceteris scriptis, tum in doctrina bene latine scribendi nullo inferior est.

V.

Praedicati cum subjecto conjunctionem, quoniam ora- tionis est fundamentum, quo cetera omnia nituntur et quasi superstruuntur, primo loco tractabimus. In ea autem tribus locis defectio esse potest: in subjecto, in praedicato, in verbo substantivo illa inter se copulante. Ante omnia tenendum est, nullam esse ellipsin, qua praedicatum, quod distincte cogitetur certoque nomine animo loquentis obver- setur, totum omittatur, subjectum ita raro omitti. Ut enim quaedam sunt corporis partes, quibus amputatis vita ser- vari non poteést, ita subjectum aut praedicatum non fere detrahitur, quin ipsa sententia tollatur. Nihil autem obstat, quin, quum pracdicatum non uno vocabulo continetur, Sed duobus pluribusve designandum est, aliqua eorum pars abjiciatur, dummodo- supersit, ex quo et deesse aliquid cognosci et, quale id fuerit, conjectura colligi possit. Livius,

*) Nägelsbach latein. Stilistik. edit. III.§. 182 sed.