= 23—
nominum, adjectivorum, verborum, praepositionum rel. dis- putarent. Sic fieri videbatur, ut, quo quidque pertineret, facillime cognosceretur et ordo quidam ad singula collocanda disponenda, reperienda idoneus institueretur. Etiam recen- tiorum grammaticorum quidam sie partiti sunt, velut Zumptius cap. 86, qui in ceteris grammaticae suae capitibus eandem viam secutus est, Krebsius, Ramshornius alii. Quae ratio hoc habet incommodi, quod syntacticam naturam'et dignitatem ejus, quod omissum est, negligit iisque ellipsibus, quibus non singula verba, sed universae verborum com- prehensiones excidunt, locum vix relinquit. Magis igitur probandi sunt, qui G. Hermanni exemplo ducti, quum quaererent, quae partes enunciationum deessent, ellipses subjecti, praedicati, objecti rel. distinguendas putarunt. Ut enim integra sit enunciatio ex omnibus vocabulorum gene- ribus verbo tantum utique opus est, substantivo, adjectivo ceterisque non item; immo vero multae sunt enunciationes, in quibus nullum nomen inest, nec substantivum, nec adjectivum, neque tamen quidquam ad integritatem senten- tiae desideratur. Non igitur in certis vocabulorum generibus continetur orationis integritas. At si subjecto caret vel praedicato vel eo vinculo, quo illa inter se conjungantur, deesse aliquid sentimus idque, quod deest, inter legendum vel audiendum mente adjicimus. Neque ellipsis esse potést, si vocabula per se sola spectantur: in orationis perpetuitate, id est in vocabulorum conjunctione, posita est neque fieri potest, ut recte ejus natura et diyersitates intelligantur, nisi, quibus rationibus vocabula, inter se copulentur, antea cognitum sit. Quamobrem hanc quaestionem ita instituemus, ut videamus. quae ellipses inveniantur in conjunctione subjecti cum praedicato, nominis cum attributo, objecti cum verbo vel adjectivo, ex quo pendet. Quum autem orationis partes duplici modo exprimi possint, aut singulis véerbis


