— 22—
in comoediis potissimum sedem habent: celeritas in dicendo, acumen in jocando, ambiguitas in cavillando, gestuum copia in pronunciando. Proxime accedunt ad comoedias Horatii satirae et epistolae, quas poeta, quum sermonum nomine comprehenderet“*) tamque prope ad sermonis libertatem accedere fateretur, ut ex iis poetae laudem petere non posset, ipse in eodem genere dicendi collocavit, in quo comoediae versari consueverunt.
Nemo autem Tacito ellipsium amantior fuit, qui, quum in historicis quidem libris— nam in dialogo de oratoribus Ciceronis vestigia secutus est— orationem ad summam dignitatem fingeret et ad maximam brevitatem contraheret ac paene comprimeret, non solum singula verba ex oratio- nis tenore abjecit, verum etiam res ac sententias in nar- rando et describendo ita junxit, ut totae sententiae oppri- merentur. Et quum illi scriptores, quos ante nominavimus, similitudine familiaris sermonis ad crebriorem ellipsium usum deducti essent, in Tacito contraria causa valuit: nemo enim magis abhorret a communis sermonis commoda et parum astricta ratione; omnia in ejus scriptis ad gra- vitatem et austeritatem quandam composita sunt, quam solam scriptorem temporum foedissimorum rerumque atro- cissimarum decere existimabat. Gars
IV.
In distinguendis ellipsium generibus ita olim agebant, ut quaererent, quae in quoque loco genera vocabulorum omissa essent, idque secuti de ellipsi substantivorum, pro-
*) Horat. epist. I, 4, 1. sat. I, 4, 42.


