Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

vitaque communi, ut quum aliis rebus, tum, praesertim ex comoediis intelligere licet, personam quasi mutabant morum- que severitatem remittebant. Atque in illo commodiore et negligentiore sermonis genere frequentissimum signorum usum fuisse videmus, quae vel nulla voce addita per se sola facile intelligi poterant: manus vel capitis motu irride- bant, minabantur, precabantur, adnuebant, negabant; in ludis gladiatoriis faventis erat pollicem premere, damnantis pollicem vertere aliaque multa ejusdem generis facile col- ligi possunt.

Ex his, quae exposita sunt, apparet, quibus scriptoribus quibusque dicendi generibus ellipsium usus imprimis aptus sit. Ac primum ille convenit iis, qui vulgaris sermonis similitudinem sectantur et grata quadam negligentia quam orationis granditate et splendore probari se malunt. Itaque ex prosa oratione in epistolis frequentissimus est, quae, quo remissius scriptae sunt, quoque magis intimam ani- morum familiaritatem spirant, eo magis ellipsibus refertae sunt. Ciceronis epistolae, ubicunque eas evolveris, facile id ostendent, nullae autem ex omnibus magis, quam quas ad Atticum misit, quo in omnibus vitae vicissitudinibus conjunctissime vivebat. Contra Senecae ad Lucilium epistolae longe diversae sunt; nam etsi Seneca brevitatis studiosis- simus erat, tamen tetrica illa severitas et affectatio, qua nunquam vacat, facilem gratamque negligentiam, qua in litteris maxime delectamur, non admisit et jam ex ellipsium paucitate conjectari licet, non veras eas esse, sed simulatas epistolas. Quid enim sunt aliud, quam praecepta philo- sophiae in epistolarum formam redacta? Nusquam autem frequentiores sunt ellipses quam apud comoediarum scrip- tores, cujus rei ratio non obscura est. Nam si exceperis gravitatisstudium, quod a comoediis prorsus alienum est, cete- rae causae omnes, quibus fieri diximus, ut verba omittantur,