Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

nihil requiritur, quia multa non verbis, sed signis, quae in verborum vicem succedunt, indicantur. Deest igitur pars orationis, si ea expendas, quae voce declarata audiuntur vel literis mandata leguntur; nihil deest, si addas, quae ab eo, qui dicit, vultu vel motu gestuque significantur. Apud Virgilium*) Turnus, quum castra Trojanorum adori- turus comites suos cohortatur, ut fortiter secum impetum faciant, haec leguntur:

Eocquis erit, mecum, juvenes, qui primus in hostem?

En, ait. Et jaculum attorquens emittit in auras.

In his id, quod verbis dici exspectatur, re demonstratur: dicendum autem fuit im petum faciet vel arma inferet, idque non dicit, sed facit factoque suis ante oculos ponit. Pariter iis, quae Livius**) Romulum interemto Remo dicen- tem facit:sic deinde, quicunque alius transiliet moenia mea, lucem affert ipsum facinus, quo patrato haec loqui- tur, et si apud Terentium***) Simo Davum accedere jubens nihil dicit nisi:ehodum, ad me! gestu, quid fieri vellet, declarasse putandus est. Atque quo quis alacriore et fer- vidiore animo est, 6éo magis, quae dicit, gestu juvare solet, quum homines inertis lentique ingenii fere manum tollere graventur vultumque in dicendo vix commutent. Notum est Italos praeter ceteras Europae gentes, quidquid loquun- tur, multo gestu signare verbisque magnam motuum varie- tatem jungere. Qua in re non tam diversa, quam plerique opinantur, ab iis fuisse videtur veterum Romanorum consue- tudo, qui, etsi in vita publica gravitatem quandam retinen- dam esse putabant, non tamen a jocis et ludorum sermo- numque laetitia abhorrebant et in consuetudine familiari

*) Virgil. Aeneid. IX, 50 seq. **) J. iv. I, 7, 2. *) Terent. Andr. I, 2, 13.