— 19—
inquit, placuit, ut Diogenem Avitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut comprehenderetur res ejus indicio, aut falsa esse cognosceretur. Ne multis: Diogenes emitur.“ Adde, quae desunt, ac scribe:„ne multis(verbis) vos teneam, scitote Diogenem emtum esse,“ sublata est cum brevitate omnis elegantia et concinnitas. Neque secus est in ellip- ticis interrogationibus: quid? quid ita? quid enim? quid ergo? quibus nihil est in concitatiore sermone cre- brius. Etiam qui his verbum adjecerit, quod sententiae aptum sit, omnem earum dictionum vim infregerit. Pariter in vocibus paventium, opem implorantium, cum cupiditate et ardore rogantium, flagitantium, imperantium, in quibus facile cognoscitur, quantum breviloquentia valeat, non solum ad velocitatem, verum etiam ad vim orationis augendam. Abjectis enim iis verbis, quae per se minus ponderis habent, omnis vis antea per latius spatium dissipata eaque re attenuata in brevius colligitur atque singula multo graviora reddit et effiicaciora. Hinc sequitur, ut in jocando quoque et cavillando ellipses multum adhibeantur.*) Notum est facetias, quo magis in breve astrictae sint, eo acrius animos movere, contra verborum aculeos laxiore sermone obtundi; quare epigrammata, omnium poematum mordacissima, eadem brevissima sunt. Etiam obscuritas, quae omissis verbis facile oritur, admodum apta est cavillationi, utpote quae ambiguitate admodum juvetur**).
Interdum etiam in eadem oratione, si scriptam legimus, deesse aliquid videtur, si ab oratore pronunciatam audimus,
*) Exempla invenies Quintil. VI, 7, 100. Cic. de orat. II. 60, 246. II, 64, 260.
**n) Cicer. de orat. II, 61, 250: ex ambiguo dicta vel argutissima putantur.— Ibid. 62, 253: ambigua sunt imprimis acuta atque in re posita. Cfr. Quintil. VI, 3, 47.
2*


