Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

18

Ut enim de sola arte scenica dicamus, quam multa in ea sunt, quae elliptico nomine dicebantur, ut togata, palliata, praetexta, Atellana et primas, secundas, tertias, agere, suscipere, deferre. In omnibus hujusmodi locutionibus causa omittendi vocabuli frequentia et consuetudo est, neque ellipsis ullam habet vim rhetoricam: illa vox, quae omissa altera sola restat, quasi natura mutata ex adjectivo in substantivum conversa esse videtur neque deesse quidquam sentitur, nisi diligenter attendas.

Alia causa, qua ellipses efficiuntur, ea est, quod brevi- tate vis et celeritas dicendi augetur. Illud genus, quod ex tranquillo et placido animo natum nihil commotionis habet atque aequo animo et dicitur et percipitur moderato gradu incedit neque quidquam ad orationis integritatem abesse sinit. At ubi ita dicimus, ut et ipsi paullo commotiores simus et aliorum mentes quodammodo commoveri cupiamus, lenis illa et quieta oratio, quae nihil praetermittit, sed omnia ex omni parte quam religiosissime explicat atque persequitur, languere ac frigere videtur. Ut enim is, qui aliquo accedere vel rem aliquam prehendere vehementer cupit, non illa gravitate et dignitate manum pedemve movet, quae moderatum hominem decet, sed citato cursu locum petit aut rem exoptatam arripit: sic in dicendo vehementioribus animi motibus celeriores orationis motus conveniunt. Atque quum multo celerius cogitemus, quam loquimur, etiam quum sedati et tranquilli simus, saepe tamen mentis celeri- tas linguam praecurrit et verba cogitationes quasi claudo pede sequuntur. In narrando et explicando qui ad finem properant remque paucis comprehendunt, per ellipsin satis frequentem dicere solent: ne multa, ne plura, ne mul- tis, quam si quis explere vellet, inepte loqueretur reique parum convenienter; properantis enim est parcere verbis. Cicero in oratione pro Cluentio cap. XVI§. 47Bebrio