Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

= 17

VI, 13, 18. Tacit. Germ, 22. Senec. epist. 77, 8. Martial. I, 12, 3; frigida Plaut. Mostell. I, 3, 1. Plin. epist. III, 5, 11; gelida Horat. sat. II, 7, 91; cocta vel decocta Sueton. Ner. 48. Martial. II, 85, 1, quae qualis fuerit, apud Plinium legimus hist. nat. XXXI, 3, 23, qui inventum fuisse Neronis principis tradit decoquere aquam vitroque demissam in nives refrigerare; ita voluptatem frigoris contigisse sine vitiis nivis. Similiter in aliis rebus loquebantur, de vinis Al- banum, Caecubum, Calenum, Chium, Falernum, Massicum, Setinum, merum, de carnibus agnina, bubula, canina, caprina, cervina, ferina, porcina, suilla, vitulina, ursina, de vestimentis praetexta, palmata, trabeata, de re numaria aureus, denarius, sestertius, solidus, bigatus, quadrigatus, serra- tus, aut a pretio numorum, aut a materia, aut a forma signoque impresso. Serrati erant denarii, quorum ora aspera et quasi serra incisa erat; bigati et quadrigati dicebantur, ut ait Plinius*), quia notae argenti fuere bigae atque qua- drigae. Transeamus ad altiora, a corporis necessitatibus ad artes, quas homines ingeniii excolendi vel quaestus faciendi causa exercent. Plurimarum artium nomina, quum ex Graecia cum artibus ipsis Romam commigrassent, Romani, Graeco more per ellipsin conformabant, adjectivi formam femininam ita usurpantes, ut vocabulum artis intelligeretur; dicebatur igitur dialectica, grammatica, musica, poetica, rhetorica, alia. Neque id in his modo fiebat, in quibus, quoniam Graecae originis erant, nominis detractio non persentisceretur, sed etiam in aliis, quae non aliunde Romam invecta, sed Romano solo nata erant, velut statua- ria, medicina, sutrina. Item in iis rebus, quae ad artes pertinent, haud pauca ejusdem generis inveniuntur.

*) Plin, hist. nat. XXXIII, 3, 13.