Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

= 16

tudine. Omittuntur enim vocabula, quae cum quibusdam aliis tam saepe conjuncta dicuntur, audiuntur, leguntur, ut altero nominato alterum ultro in mentem redeat. In omnibus autem rebus, quarum crebrior est usus, facile commoditatem et brevitatem sequimur. Itaque ea vocabula, quae fréequen- tissime scribuntur, ita per compendia designare consue- vimus, ut singulis literis amplissima vocabula notemus, quam scripturam haud inepte literarum quandam ellipsin diceres. Pariter nomina hominum in familiari amicorum consuetudine resecta aliqua parte imminuta usurpamus. Quid igitur mirandum, si, ut in scribendo litera, sic in dicendo verba supprimuntur, dummodo supersit, ex quo sententiam haud dubie cognoscas? Permultae res, quarum in vita quotidiana usùs frequens est, si pluribus verbis nominandae erant, omissa aliqua pleni nominis parte significari solebant. Nihil est, quod majori et crebriori usui sit quam aqua, nihil, quo ad multas vitae vel necessitates vel jucunditates minus carere possimus. Itaque factum est, ut varia aquae genera, quibus Romani uti solebant ad lavandum, bibendum, vinum tempe- randum, solo adjectivo indicarent voce aquae ipsa detracta; sic apud Iuvenalem*) bis eodem versu;

Quando vocatus adest calidae gelidaeque minigtere,,

id est: quando aderit tibi puer, qui calidam gelidamque aquam ad lavandum ministret? Neque poetica licentia ita dictum est; nam etiam M. Cato censorius ita scripsit, quo nemo unquam a poetarum vel elegantia vel licentia, magis alienus fuit, et quam usitatum illud fuerit, magna exemplo- rum multitudo demonstrat. Calida vel coartata forma, quae in quotidiano sermone frequentior fuisse videtur, calda legitur apud- Qetonelh de re rust. 150 31 Gomnehe düe T. r.

1 fIIIIOI 1 ˖/·¶·¶·Q·Q(·¶(Q(

*)) luren. sat. v, 63.