— 15—
mus. Si Plautinus Stasimus Charmidi quaerenti: ubi nune filius meus habitat? respondet: hic in hoc posti- cu lo,*) nihil desideratur. Nam id, quod grammatice addi potest: filiustuus habitat, ipso sermonis contextu ita offertur et quasi obtruditur animo, ut necessario recipiamus. Quid?, si non ex praecedentibus transferretur, sed dicendo repeteretur, nonne cum taedio quodam audiremus aut sin- gularem causam dicta iterum dicendi subesse suspicare- mur? Quare Godofredus Hermannus jure monet, ne tales dictiones cum ellipsi confundamus**), hodieque Srimumafiei tantum non omnes idem sentiunt.
MHis expositis facile cognoscetur, quid. llhkte esse xelumi. Est igitur ellipsis, quum orationis non interruptae pars omittitur non ex propinquo repetenda, sed ex universa sententiae indole aut dicendi consuetudine intelligenda.
Antequam singula ellipsium genera distinguamus ét explicemus, quaerendum est, quae sit origo ellipsium, quave causa fiat, ut, quum in cogitando nihil omissum sit, in dicendo tamen aliquid omitti possit. Recte docetur, oratio- nem cum sententia subjecta congruere debere; cur igitur perfectae sententiae imperfecta respondet oratio?
1 Ar peinm quidem causa cernitur in communi consue- b1) Phutj, Trinumm. IV, 3, 78. OITIS OHAtbitonp i p, Hermannus ad Viger. II p. 869: Ante omnia cavendum, ne confundatur ellipsis cum duobus aliis loquendi modis, quorum in
altero id omittitur, quod e praecedentibus vel Beduentibue litelli gendum est. 49 7. 1


