Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

26

évenit, nominativus cognatus deest ac subauditur: cur- SuS, sessio, status, vita, eventus. Sic pluit pluvia, ningit nix, lucescit lux, taedet taedium, pudet pudor, piget pigritia, poenitet poena. Sed quis unquam ita locutus est: piget pigritia? quod recte ne cogitari quidem potest' neque magis a sermonis usu quam a sana mente alienum est. Non negamus, multa verba immerito impersonalia nominari, ea praesertim, quibus, etsi prima et secunda persona carent, subjectum tamen additur vel nominativo casu positum, vel in enunciationis formam amplificatum, velut constat, oportet, licet, libet al. Sed his exceptis multa tamen supererunt, quae vere impersonalia sunt, in quibus id, undé actio proficiscitur, vel quo actio infertur, non definite intelligitur, sed obscure cogitatur. Quod autem in animo dicentis non ad distinctam notionem informatum est, oratione diserte declarari nequit, idque, si omittitur, defectu cogitationis, non ellipsi orationis deest. Graeci, quum summa ingenii praestantia insignes, quidquid mente concipiebant, ad certam formam et quasi imaginem effingerent, verbis impersonalibus facile carebant; Romano- rum indoles, longe ab illis diversa, induxit ea in sermonem crebroque usu frequentavit. Alius error supra pag 2. commemoratus est eorum, qui ellipsin esse statuebant, quum persona verbi, id est subjectum, sola conjugationis forma significaretur. Falsum id esse, quum iis causis, quas supra diximus. intelligitur, tum maxime accuratiore conjugationum cognitione confir- matur. Constat enim doctorum hominum, qui comparativae, quam vocant, grammaticae operam dederunt, studiis patefao- tum esse, terminationes conjugationum, ex coalescentibus cum verbo pronominibus ortas, certam in se habere perso- narum significationem, ut additum pronomen pleonasmum potius, quam omissum ellipsin dicere liceat. Eandem