Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

illos, eam esse in adjectivis vim declinationis, ut, quum genus femininum et masculinum, id est animantium genera, distinguat, etiam animantes ab rebus inanimis discernere et per se personas indicare possit. Ae tantum abest, ut desit quidquam in eo adjectivorum usu, ut multa eorum sint, quae nihil sibi addi patiantur. Etenim si Sallustius in gravissima illa belli Catilinarii praefatione non scripsisset: multi mortales vitam sicuti peregrinantes transiere, sed: multi mortales homines, quis tam inepte loquentem non rideret? Neque aliter est in adjec- tivis majores, affines, juvenes, adolescentes, in quibus consuetudo nomen appositum respuit. Immo etiam in quibusdam adjecto substativo sententia mutaretur, velut majores homines non iidem sunt, qui majores. Magis dubitari posse videtur de iis locutionibus, in quibus id, quod deest, ex orationis contextu arcessitur, cujus rei exempla frequentissima sunt et ubivis obvia. Sed multis modis variant: modo tam levia sunt, ut, nisi diligen- ter attendas, aliquid deesse vix sentias, modo tam dura at- que aspera, ut vix ferenda videantur. Locus enim et qua- si fons, unde id, quod deest, petitur, aut propior est aut remotior, vocemque intelligendam aut talem suppeditat, quae sine ulla mutatione transferri possit, aut tectam et, ut ita dicam, velatam, ut arte quadam opus sit, ad eam agnoscendam atque eruendam. Neque enim ex eadem modo enunciatione vel periodo sumuntur, sed etiam aliunde, ex sequentibus vel antecedentibus, neque modo ex ipsius, qui loquitur, verbis, verum etiam ex aliorum, qui antea locuti sunt. Nihil quidem habet difficultatis, quod saepe alia forma vocabulorum ad supplendam cogitationem opus est, quam antea posita invenitur; neque in eo est, quod offen- damus, si ex nomine alius ejusdem nominis casus vel nume- rus, ex verbo alia ejusdem verbi persona vel tempus mu-