—-— 1—
tuandum est. Illud vero impeditius et durius esse solet, quod non raro fit, ut ex vocabulo non aliam ejus formam, sed aliud vocabulum cum illo, quod antecedit vel sequitur, cognatione quadam conjunctum elici et ad sententiam supplendam traduci necesse sit. Sic contraria ex contrariis hauriuntur, cujus rei exempla sunt negare et dicere, vetare et jubere, ignorare etscire, nolle et velle, nemo et quisque. In quo hoc tenendum est, ex voeabulo negativo affirmativum sumi posse, contra non item. Eodem pertinet illa dictionis figura, quam zeugma dicunt, qua ad duas pluresve sententias unum verbum refertur non oini- bus conveniens aut accommodatum. In hoc quoque ex eo verbo, quod ad unam sententiam aptum est, alia duei lds quae ceteris sententiis conveniant.
HHaec omnia veteres nomine ellipsis vel Tetaerand comprehendebant. Quintiliani*) quidem definitio non satis enucléata est, ut pro certo dicere liceat, quo eam ambitu esse voluerit; sed posterioris aetatis rhetores nullam dubitationem relinquunt. Aquila Romanus**) ita explicat:„ellipsis, id
„est detractio, contraria superiori figurae[plenasmo]. „Ornatur oratio, quum verbum aliquod detrahimus a sua „significatione, hoc modo: et illi quidem, qui a se „mortem morte inimici repulit, ignosco. Viden- „tur mihi et judices, qui sententias pro illo „tulérunt: nam multas fuisse audio. Hic apparet „totum illud deesse: videntur autem mihi et judices „idem sensisse vel ignovisse. Sed quia intellegebatur, „id detractum est, ut ipsa celeritate commotior esset enun-
*) Instit. orat. IX, 3, 38.
**) Aquila Romanus de figuris sententiarum et elocutionis§. 46 in Halmii rhetor. lat. minor. p. 24. 16


