— 10—
verum non haec ipsa, sed animi affectus ex illa natus orationis progressum praepedit. Cicero in orationis Milo- nianae cap. XII§. 33, quum de legibus, quibus P. Clodius rempublicam perturbare constituisset, verba faceret dixis- setque: de nostrum omnium, subito conticuit retinuit- que, quod additurus fuerat: salute actum esset, metu perterritum se esse simulans, quod Sextus Clodius torvis oculis se adspexisset trucique vultu omnia sibi minatus esset. Haud raro etiam animus non extrinsecus impulsus, sed sua sponte cogitationem conceptam repente deserit et ad novam convertitur, quod nexu illo, quo omnes notiones et cogitationes inter se vinciuntur et cçopulantur, facçta alicujus rei mentione, ad alius rei memoriam trahitur eaque repente ita occupatur, ut illa, ad quam antea intentus erat, obliteretur et tollatur. Talem orationis intermissionem aposiopesin rhetores appellabant, Latino nomine reti- centiam. vel obticentiam.
Etiam illud saepe fit, ut in commemorando proverbio, versu, formula sollemni aliove dicto, quod notum vulgarique sermone tritum est, non totum illud explicetur, sed primis tantum verbis significetur, quibus, quae desunt, ex sua quisque memoria facile potest. adjicere. Cicero pro Murena cap. XII§. 26 jurisconsultorum nugas et inanes argutias deridens, iisdem, inquit, inéptiis fucata sunt illa omnia:»duando te in jure conspicio“, et haec: „sed annetu dicas, dua ex causa vindicaveris?“ Apparet, formulam, quam priorem affert, mancam esse; sed quum in causis civilibus usitatissima esset, id quod deest: postulo, an fuas auctor, ita omnibus, qui audiebant, notum erat, ut nemo esset, quin facile eam expleret. Idem in orationis Plancianae cap. XXIV§. 59 veteris poetae tragici, ut putant Accii, versibus ita utitur, ut initio tantum posito addat: nosti cetera? Nonne?„Id quod multi


