Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

II.

Pllipsin in defectu quodam orationis positam esse supra commemoravimus. Omittuntur autem verba multis causis multisque modis, neque ubicunque aliqua pars orationis intercidit, ellipsis est. Accuratiore igitur definitione opus est; quam ut exhibeamus, quae sint difersa Senera imper- fecti sermonis videamus.

Causa, cur is, qui dicit, ea, quae dicenda sunt, non plena eloquatur nec totum cogitatorum orbem dicendo confcciat, aut ex ipso dicentis animo nascitur, aut externis rebus infertur. Frequentissima sunt upud poetas comicos exempla eorum, qui, quum loqui coepissent, interpellati ab alio quopiam incepta non ad finem perducunt, sed quasi in medio

cursu sistere pedem Loneltefcr velut in Terentii Fumicho V, 2, 49 seq: 19191

Chaerea: Emoriar, si non hanc uxorem duxero, Thais: Tamen si pater... Ch. Ah volet, certo scio, (iuis modo haec sft.

Thain, quum dictura sit: si pater rem rescierit, prohibebit, vel quid aliud ejusmodi, Chaerea pergere non sinit. Externa igitur res loquentis animo alienissima ser- monem interrumpit. Ejusdem generis exempla inveniuntur Terent. Andr. V. 3, 1. V. 6, 8. Phorm. P 2, 1. I, 2, 60. III, 3, 6. V, 3, 10. V, 7, 6. Eunuch. IV, 7, 27. Adelph. III, 3, 65. Heaut. II, 3, 76 multisque aliis locis, Proximum huic generi est, si quis sermonem inchoatum abrumpit ngon, obloquente vel obstrepente aliquo pergere prohibitus, sed subito animi motu, admiratione, pudore, misericordia, ira, metu captus atque ita perculsus, ut cogi- tationes ejus, velut tempestate abreptae, cursum tenere nequeant. Etiam in his plerumque causa externa subest,