Aufsatz 
Commentationis de ellipsi in lingua Latina particula prior / vom ... Heinrich Riess
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

scriptumve erat, metirentur, factum est, ut, qui parcius et pressius loquerentur, ellipsibus referti esse putarentur. Alii non ceteros scriptores cum uno Cicerone conferebant, sed Latinae linguae usum cum eo sermone, quo patrio uteban- tur, comparandum esse putabant, in quo si quid pluribus verbis dicendum erat, quam Latinorum ratio postularet, ellipsin notare non dubitabant. Recentiores linguae, quia vocabulorum exitus admodum attriti sunt et declinationum conjugationumque terminationes magnopere attenuatae prope extabuerunt, ne quid incerti oriatur, multis utuntur parti- culis aliisque ejus generis voculis, quibus veteres ob gra- viores et pleniores verborum exitus facile carebant. Romani igitur, quum dicebant: colo, colat, cole, colimus, colunt, una cum actione colendi etiam personam, quae coleret, ita designabant, ut dubitationi locus esse non posset. Idem antiquissimis temporibus Germanicae linguae licuisse constat; nunc nec nobis licet, nec multis aliis gentibus; pronominibus nobis opus est, quibus additis obscuritas tollatur, iisque ita adsuevimus, ut ne tum quidem iis abs- tineamus, quum persona ex ipsius verbi forma manifesto cognoscitur. li autem grammatici, qui comparationem vete- rum recentiorumque linguarum secuti sunt, in omni prope Latinorum conjugatione ellipses inesse existimarunt, quod etsi nemo hodie laudabit, tamen non multis abhinc annis grammaticorum quorumdam libri in scholis vulgatissimi docuerunt. Uberrimus profecto ellipsium fons, unde tanta earum multitudo effunditur, ut oculi, quocunque incidunt, ellipses deprehendant, neque ullus unquam plenus et integer orationis Latinae locus sit, in quo nihil requirant et quasi satiati placide requiescere possint.

Accedebat, ut falsa de legibus grammaticis opinione ducti, si quid ab usitata verborum compositione et structura discrepare vel difficilius explicatu esse videbatur, ellipsi