— 6—
tamquam häabili et idoneo rei expediendae instrumento uterentur, quo adhibito nihil difficultatis relinqui putabant- Quumque saepe, ut ajunt, nodum in scirpo quaererent atque etiam in iis offenderent, quae plana erant, vix ullum locutionum genus fuit, in quo non aliquid deesse crederent. Id jam antiquitus apud Romanos ipsos faetum esse quum aliis rebus, tum ex eo cognobeitiur, quod A. Gellius de par- ticula saltem scribit.*)„Erat, inquit, qui diceret, legisse „se in grammaticis commentariis P. Nigidii, saltem ex eo „dictum, quod esset si aliter, idque ipsum dici solitum „per defectionem; nam plenam esse sententiam: si aliter „mon potest.“ Multo major fuit temeritas posteriorum, qui quam inconsiderate egerint, paucis exemplis docebo. Franciscus Sanctius**) in loco Liviano: égo Hannibal peto pacem subaudiri jubet ens, ut dictum sit pro ego, Hannibal ens, peto pacem. Idem, quia apud Ciceronem aliquoties legatur nemo homo, ubicunque nemo substantive positum sit, homo omissum esse docet. Alio loco, in omni adjectivo masculino, inquit, absolute posito deest homo, ut: tu es miser(sc. homo), ego sum salvus (Sc. homo). Comparativos adverbiorum adverbia essé negat; negotium intelligendum esse, itaque doctius seribit Cicero quam Cato dici pro: zarè doctius nego- tium seribit.— Gaspaurus Scioppius*) haec habet: copia deest in Virgiliano abundas pecuniarum; item in eges medici. Memoria vel recordatio subauditur, si quis dicit: memini illius rei; pariter oblitus sum meorum dictum prooblitus sumoblivione meorum. *) Gell. noct. Attic. XII, 14, 3. 8* 2* PFr. Sanctii Minerva; lib. IV de llipsi.
4) Gasp. scioppii erammatlea Philosophica. läb. 1. part. II. cap. 13 de ellipsi.


