— 4—
maxime versatum esse constat, et quicunque ad Latine scribendum aliquid operae impendebant, ejus potissimum vestigia premere, ad ejus exemplum se conformare stude- bant. Itaque factum est, ut de verborum abundantia vel pleonasmo multo diligentius perquireretur, quam de ver- borum defectu et omissione. Ellipses enim, quas Graeco nomine dicere consueverunt grammatici*), ita tractari sole- bant, ut non multum abesset, quin pro maculis et naevis veram sermonis venustatem infuscantibus et foedantibus haberentur. Id quam perversum sit, vix opus est dicere; nam etiam brevitati suus locus est, in quo mirum quantum habet vel elegantiae vel grayitatis.
Ellipsin positam esse in quodam orationis defectu ipso nomine indicatur, neque id unquam dubium fuit; sed quam late pateat, utrum omnis dictio, in qua aliquid desideratur, ellipsis appellanda sit, an nomen illud ad certa quaedam imperfectae orationis genera revocari et angustioribus finibus circumscribi debeat, denique qua lege ac ratione illi fines statu- endi sint, hocaliis aliter visum est, tantaque de ea re fuit homi- num doctorum dissensio, ut in diversissimas partes discede- rent. Multi enim, ubicunque ita dictum erat, zut addi aliquid posse videretur, ellipsin se reperisse putabant, quum- que Ciceronis consuetudine tamquam communi omnium scriptorum norma atque modulo, quidquid Latine dictum
———
*) Latini scriptores grammatici et rhetorici Graecum nomen non eodem omnes vocabulo reddunt. Quintilianus habet detractio instit. orat. IX, 2, 37. IX, 3, 18 seq.; ita etiam Aquila Romanus et poeta de figuris, quorum véerba infra afferemus. A. Gellius et Macrobius dicunt defectio noct. Att. V, 8, 3. XII, 14, 13: Satural. VI, 8 Donatus multis locis commentarii Terentiani. Graeco nomine usus est. Apud posteriores vox ellipsis ita vulgo recepta est, ut eam retinere sätius duximus, quam cum aliä minus usitata commutare


