Jam Hermocratis Syracusani vita pro viribus explicata restat, ut de ejus moribus atque ingenio pauca adjiciamus. Quae quamquam ex vitae narratione cognita sunt, tamen operae pretium videtur esse comprehendendo ea, quae retulimus, ejus viri imaginem, ut ita dicamus, planiorem atque manifestiorem reddere.
Quamquam nos non fugit, qualis vir Hermocrates nobis ante oculos positus sit, talem in- primis a Thucydide descriptum atque ab eodem in concionibus dicentem esse factum, tamen non dubitamus, quin Thucydides, qua erat fide ¹), ab initio belli illius omnes res ad id describendum necessarias diligenter et ad veritatem collegerit, atque litteris mandaverit. Quae quum ita sint, et ex rebus gestis et ex orationibus illis a Thucydide compositis verum Hermocratis ingenium moresque cognosci posse nobis est persuasum.
Hermocrates, quem inde ab initio, ubi ad rempublicam accessisse perhibetur ²), opti- matibus praefuisse vidimus ³), inprimis patriae fuit amantissimus; id quod et tota vita et morte probavit, quam pro patria recuperanda oppetivit. Quamdiu Sicilia in periculo versabatur, non de- sistebat non solum Syracusanos, sed etiam omnes Sicilienses hortari, ut compositis inter se dis- cordiis civilibus patriae omnium communis salutem ac libertatem ab hostibus externis defenderent.
Quare Reingano von assentimur, quum I. J. p. 133. dicit:„Mehrere Male sehen wir im nächsten Jahre(Ol. 93. 1., 408 v. Chr.) den rachsüchtigen Syrakusaner, der gern mit dem Degen in der Hand die Rückkehr in die Vaterstadt erzwungen hätte, unverrichteter Sache nach dem zu der Zeit wohl bedeutend vergrösserten Selinus zurückkehren“ sq.
Ultionis cupidum Hermocratem vere dicere non possumus ⁴⁵); in patriam ille redire cupit non tam adyversarios ulciscendi cupiditate ductus quam patriae amore. Tantum aberat ut is, quum cives ei ceterisque ducibus propter res contra Athenienses male gestas imperium abro- gassent ⁵), iis succenseret aut injuriam eorum ulcisci studeret, ut paulo post, quum Gylippus Syra— cusanis suasisset, ut mari Athenienses aggrederentur, illos, ut antea, consilio suo adjuvaret. Nonne id boni civis patriaeque amantissimi esse recte censemus?
Neque minus consilio prudentiaque civili illum inter omnes Syracusanos atque Sicilienses eminuisse et ex ejus orationibus et ex rebus gestis satis elucet. Aryo a Thucydide praedicatur, ut supra vidimus ⁴), 2u* εs d‿2α iνεινν ονdeνsς 1εενπινμενοσ d τ τν †τπει⁴ον εeρμιααεοιςα εααα—⁹ς.
Quo quum esset ingenio ac prudentia, effecit ut adversariorum atque eorum ducis, Athena- gorae, consilia irrita fierent, qui veriti ne Hermocrates tyrannidem occupare conaretur, bellum
¹) Thug. I. 1.: Soνερααρφ το n6 ε⁴ονν τυ ⁴lε⁴οσσονσεαν ναd, AS*ναυν, 2no*εμeσαόην 7009 dous, dOεέανρεένος 609,8 2.ιιιστ³Q8νον sd. J. 22: G8' dy s06XOνꝙ 2 α αοτσοοι τνσε υν de .ο⁶ ντewῦ ů”z d4α ε⁵⁶τν esnεεν, 8IOℳ⁴ενρ ει εyyνr vijs Suuunαonss pGεs 10ν αμm⁵σς exν 9 εννπαυσνν, 0O1c IOTH sq. Cf. de orationibus Thucydidis W. Roscher Klio, p. 154:„Wir haben die Reden des Thuc. als die vornehmsten Mittel zu betrachten, wodurch er die äusserlichen Thatsachen auf ihre geistigen Motive zurückführt. Niemand hat in höherem Grade die Kunst verstanden, einer jeden seiner Personen nach- zudenken und nachzufühlen. Aus einem Athener kann er zum Archidamos und Hermokrates werden; aus einem Manne voll Perikleischen Geistes zum Alcibiades; aus einem fein erzogenen Optimaten zum Athenagoras und Kleon“ sq.— ²) Clinton F. fl. II. p. 68.— ³) 9; Müller, Dorier p., 160 a. 5.,— ¹) In Alcibiadem id crimen cadere
rectius dixeris; cf. Plut. Aleib, 22: NGrεοον έαιισασς ντυι ‿ϑαρά̈νατονν adντον ακασαε ννοαννκ 1161 A⁴⁴ι SyG, elns, deigch oro? ö1⁴oꝗ 65.— ³) Anno 414, a. Chr. n.; cf. supra p. 16— 17.— ¹) Cf. p. 2.


