29
’Z
sibus accepta ¹) supererant, in patriam revocavit. Etiam aliis multis receptis in id oppidum exer- citum sex milium fere hominum delectorum coegit.
Unde quum movisset, et Motyenos et Panormitanos vicit et agris direptis magna praeda potitus est. Item reliqua Siciliae parte, quae sub Carthaginiensium potestate erat, devastata magnam sibi laudem peperit apud Sicilienses..
Etiam Syracusanorum plerosque jam poenitebat Hermocratem, virum de patria optime meritum, expulisse. Qua de re quum concionibus vocatis saepe consultatum esset, populus pro- pensus videbatur ad virum illum restituendum.
Quod quum ille cognovisset, etsi non ignorabat fore ut adversarii sibi resisterent, reditum enixe paravit. Quare quum Selinunte cum suis discessisset, Himeram profectus in suburbanis diruti oppidi locis castra posuit. Explorato autem, quo loco Syracusanorum acies in pugna cum Carthaginiensibus anno ante ibi commissa ²) collocata fuisset, caesorum ossa collegit. Quae plau- stris quam maxime exornatis imposita ad Syracusanorum fines prosecutus est. Ipse autem, dum illic remanet, quum exsul legibus vetitus esset intrare, suorum complures misit, qui plaustra Syracusas deferrent. Fecit autem illud Hermocrates, ut Diocles, qui in pugna illa Syracusanis praefuerat et maxime tum obstabat, quominus ille restitueretur, quum maxime in culpa fuisse videretur, quod caesi inhumati relicti essent, apud populum offenderet, ipse autem humanitate in cives usus priorem eorum voluntatem ac benevolentiam sibi reconciliaret. Quibus reliquiis Syra- cusas transportatis seditio multitudinis conflata est, quum Diocles eas sepeliri vetaret, juberet mul- titudo. Sed postremum Syracusani omnes caesorum reliquias prosecuti sollemni funere extulerunt.
Quo facto Syracusani Dioclem exsilio multarunt, Hermocratem veriti ne quando, qua esset audacia, rerum potitus tyrannum se praeberet, non revocarunt. Quae quum ita essent, Hermocrates, tum quidem facultatem ad vim iis inferendam non dari ratus, Selinuntem revertit. Nonnullo autem spatio intermisso ab amicis arcessitus cum tribus milibus militum per Gelenses itinere facto noctu ad eum qui convenerat locum adfuit.
Ipse igitur initio cum paucis porta ad Achradinam sita ingressus, quum amicorum suorum complures loca illa occupasse vidisset, etiam reliquos milites, qui extra erant relicti, adduxit. Tum vero Syracusani ea re cognita armati ad forum accurrunt. Quo quum magna hominum multitudo convenisset, pugna conserta et Hermocrates et qui eum secuti erant, maxima ex parte trucidantur (anno 408 a. Chr. n., Ol. 93. 1.) ³).
Qui supererant ex ea pugna, in jus vocati exsilio multati sunt. Quamobrem nonnulli eorum, multis vulneribus confecti, a propinquis, ne multitudinis irae obnoxii essent, ut mortui per- hibentur, in his etiam Dionysius, qui non ita multo post Syracusanorum factus est tyrannus)).
¹) Diod. XIII. 54— 58.— ²) Diod. XIII. 61. 62.— ³) Quae si vere Diodorus memoriae prodidit, fieri non potuit ut Hermocrates, de quo agimus, cum Lacedaemoniis ad Aegos flumen pugnaret, id quod Polybius(XII. 25, k.) tradit. Cf. Grote IJ. 1., V. 644. n. 86:„In der Angabe des Polybius ist ein Irrthum, ich weiss aber nicht, wie ich ihn erklären soll.“ Cf. Holm(Geschichte Siciliens im Alterthum, Leipzig 1874) II. p. 424:„Bei Polyb. XII. 25. k. ist ein Irrthum in Betreff des Hermocrates; wieder ein Beweis, dass Polybius die alten sicilischen Verhältnisse nicht genau kannte.“— ³) Diod. XIII. 63. et 75. Reinganum: Selinus und sein Gebiet, Leipzig 1827. p. 132. 133.


