Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

28

☛☚

in quibus jure offendamus sq. Denique:Sat probabiles, puto, caussae, quibus Xenophonti haec abjudicentur.

Alter autem Xenophontis locus, quo res narratur difficilis ad credendum, hic est(H. G. I. 3. 13.): Oοναασιοο ειέινιοννντνειονς ἀmQάmάmε, al odς πμαχ ααᷣᷣ τοοσειυομέινοινσι ττνεοσειει dνμαυ᷑ exεενσεν siςᷣ Köενον. Enrειααςσρασασω ‿‿ιυηναουννμέει 2οωος˙εεοο, Odixẽ,, Osoyεννν, EOονατεαοσςε, Mντε˙μοο, Oνeν ε ιστοιι teomwoο KIdτνοσσνοο, TIοοοο εmτοοειονιο ds ναά ᷣaαεdαονειν 1r06081G Naouννmι⁴dας α εοοσ, eεrd de zτυνπĩαw Eodoròdzνε, ενꝓάυ ε᷑ Suαeαννασνν να 6 dεκεις ατον ILOdεενο. Kal οννρςοοσμένμννττGõνιονιν τ1νεαν.

Athenienses enim, quum(anno 409 a. Chr. n., Ol. 92. 3.) Alcibiade duce Lacedaemonios ad Chalcedona vicissent, quo in proelio Hippocrates Lacedaemonius, urbis praefectus, cecidit, cum Pharnabazo pactionem fecerunt, qua is praeter alias res Atheniensium legatos ad regem Persarum se adducturum pollicitus est. Interea inter eos convenit, dum legati illi a rege revertissent, ut essent indutiae. Etiam Alcibiades, qui, quum pactio illa fiebat, forte aberat, paulo post ad eam accessit. Quo facto Xenophon dicit Pharnabazum statim abiisse et Atheniensium legatos, quos ad regem proficisci placuisset, Cyzicum se convenire jussisse; una autem cum iis Lacedaemoniorum legatos et inter eos Hermocratem cum Proxeno fratre in Asiam esse profectos.

Sed ut alia omittamus, quae suspecta videntur, Hermocrates ille, de quo agimus, inter legatos illos esse non potuit, si iis fides habenda est, quae Diodorus J. XIII. c. 63 et 75 enarrat et postea a nobis fusius referentur. Denique recte Dindorfius J. J. p. V. adjecit:Tota illa Spartanorum ad regem Persarum legatio supervacanea videtur, quum I. 4. 2. dicantur legatis his cum Pharnabazo 11008u0 1ενοσ‿ τά Gϑαάαόα obviam facti ol Aaxedαονεοναπ⁵οσρεμι BOιαεατος ταάν ol er' τon val ol d*³loα εᷣοο, qui&lsyo r axε⁴αιινιοοα‿νιν ο σϑεονιασαι πεινιιασνες εleν πυαο 9.ααα⁴ςφς q.).

Jam vero ad narrandam Hermocratis extremam vitam nobis redeundum est. Patria ex- pulsus Hermocrates, quum in extrema Lacedaemoniorum expeditione ad Hellespontum facta, maximeque, ut vidimus, Antandri Pharnabazi, satrapis regis Persarum, voluntatem atque amicitiam sibi conciliavisset, quae non tam inimicitiis inter Hermocratem et Tissaphernem intercedentibus quam spectatis Hermocratis virtutibus parta esse videbatur, ad Pharnabazum se contulit. A quo amicissime receptus magnam pecuniam accepit, qua reditum in patriam sibi compararet.

Quare Messanam revectus quum quinque triremibus aedificatis mille milites conduxisset et. Himeraeos patria expulsos mille fere coegisset, ab amicis adjutus(anno 409. a. Chr. n.) Syracusas redire conatus est. Quae spes quum eum fefellisset, per mediam insulam profectus Selinuntem oppidum occupavit; cujus quum partem munivisset, undique Selinuntios, qui ex clade a Carthaginien-

¹) Cf. etiam, quae Büchsenschütz. ad Xen. H. G. I. 3. 13. adnotavit. Et Grote(I. Il. IV. p. 412) et Manso (1. I. IV. p. 314) huic Xenoph. loco confisi Hermocratem ad regem Persarum proficiscentem fecerunt. Sed Grote quidem I. 1., V. p. 644 n. 86. recte haec:Mir scheint es unmöglich, dass die bei Xenophon den Pharnabazos in das Innere begleitende Person der ausgezeichnete Hermocrates gewesen sein kann. Zu bestimmen, ob es eine andere Person desselben Namens war oder ob Xenophon ganz und gar falsch unterrichtet war nehme ich nicht auf mich. Es gab wirklich zwei gleichzeitig lebende Syrakusaner, die diesen Namen trugen, denn der Vater des Dionysios des Despoten hiess Hermokrates..