RnRAQᷓᷓAᷓÖAᷓꝑAꝑᷓÖÖO;
Procul dubio Hermocrates etiam alteri proelio ad Abydum facto ¹) atque postremum cladi ad Cyzicum anno post(aestate a. 410 a. Chr. n., Ol. 92. 2.) a Lacedaemoniis acceptae interfuit. Qua clade Lacedaemonii vel maxime afflictati sunt: Mindarus cecidit; in fugam conjecti omnes naves amiserunt, quas Athenienses Proconnesum secum abduxerunt praeter Syracusanorum naves, quas ipsi cremaverant. 4
Tum vero Pharnabazus confirmatis Lacedaemoniorum sociorumque animis hortatus est, ne de navibus aedificandis desperarent, materiae copiam regi esse satis magnam, dummodo ipsi essent salvi; atque singulis vestes et commeatus duorum mensium distribuit et nautas armatos orae suae maritumae constituit custodes. Duces autem trierarchosque ex urbibus ad concilium convocatos triremes aedificare jussit Antandri, quotcunque amisissent; simulque pecunias praebuit et materiam in Ida monte caedendam curavit. Qui dum naves faciunt, Syracusani cum Antandriis munitionis partem perficiunt et inter praesidia ibi collocata vel maxime probantur. Quamobrem ab Antandriis quum aliis honoribus tum civitate donati sunt.
Eodem autem tempore(anni 410 a. Chr. n.) nuntius allatus est Syracusanorum duces a populo in exsilium esse missos. Quare militibus Syracusanis ad concionem vocatis Hermocrates, suo et ceterorum nomine locutus, fortunam suam questus est, quod injuria omnes contra legem exsilio essent affecti; et postquam admonuit, qua alacritate virtuteque ante fuissent, ut eadem in posterum uterentur, hortatus est ut, dum ii qui in suum locum successuri essent, advenissent, alios duces crearent. Quod quum illi maximeque trierarchi et nautae et gubernatores vociferantes negassent, eorum precibus permoti duces in munere se permansuros annuerunt, dum successores advenissent.
In eorum autem locum a Syracusanis Miletum ²) missi sunt Demarchus, Epidoci filius, Myscon, Menecratis filius, Potamis, Gnosis. Trierarchorum autem plerique quum jurassent restituturos se esse illos, quum Syracusas rediissent, omnes laudibus cumulatos, quocunque vellent, dimiserunt ⁵).
cratis ipsius Th. mentionem non fecit. Syracusanorum unam navem ab Atheniensibus in eo proelio eaptam esse Diod.(XIII. 40.) et Thnc.(VIII. 106.) consentiunt.— ¹) Xen. H. G. I. 1. 3— 8,—, ²) Contra Diod. XIII. 63: 10„ Gτσε⁴νσ mπωπε⁴dοωά (Eo‿αοωνπααραινε) 8v IIEAOTOvσ,̈ τπ vεπ* ν ϑσαονν ροοστσσεσιν Cf. C. W. Krueger. Comm. erit. et hist. IV. 7.(Dion. Halic. Hist. p. 322).— ³) Xen. H. G. I. 1. 13— 30. Hermocrates ceterosque Syracusanorum duces post pugnam demum ad Cyzicum commissam, a. 410 a. Chr. n., in exsilium missos esse ex Xenophontis narratione, quam attulimus, evidenter apparet. Neque vero cum eo discrepat Thucydides, qui(VIII. 85.) quum Hermocratem, ut Tissa- phernis proditionem accusaret, cum Milesiis Lacedaemonem profectum esse narrasset, pergit: eα d ⁸ 009 οπ Jy ντ( 1 1τ6̈ν τοω τ⁴έισ˙ισνο, ν dπο⁴⁶οςες αl r εᷣeuxla, ꝙuyéyrog x uααeανοσρνο 06ν τ EOονέα̈τοσσ, 2α Erέεωσνν Oωντοανν π* 2deος»α SuαieτdωeωQ i 1„ MiI2Toν σν οιάνν— eereero d, Tiοασσαρσρονν υαν bνι νπιe τmRονονοαeνe επυαν ετ νoν αs ανοοενι ρνα εε „ad* d xοꝝνιααιd rνν ²νσάςε ντν ναἀ Od νναeς τν ½αν νινιοιπc εν α ν‿εeνςειονος vcl o MIRAr,G1ι νααι oναμοεiνσν οανενααν ◻ες τιν duναε³dνμονα. Sunt qui ea verba perperam inter- pretando Thucydidem contenderint auctorem esse, Hermocratem jam anno 411 a. Chr, n., quum cum Astyocho Mile- siisque Lacedaemonem proficisceretur, exsulasse. Cf. Pauly(Real-Encyclopäd. der klass. Alterth.) s. v. Hermocrates: „Zwar berichtet hier Thukydides, Hermokrates sei schon damals aus Syrakus verbannt worden sd.; diese Absetzung fällt aber erst in das folgende Jahr sq.“ Neque rectius Osiander interpretatus est:„Er war von jeher mit Hermo- krates wegen der Ablieferung des Soldes in Feindschaft gewesen: und da in der letzten Zeit Hermokrates aus Syrakus verbannt war und andere Syrak. Befehlshaber bei dem Geschwader vor Milet angekommen waren...., so ver- folgte Tissaphernes den Hermokrates als Verbannten noch weit mehr“ sq. Sed verba illa ita nobis vertenda videntur:


