Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

25

Q»

Jam vero Athenienses, quum Strombichidae navibus essent aucti, classe centum et octo navium coacta ipsi, ad Miletum versus evecti, hostes proelio lacessere conati sunt, sed proelio detrectato Samum redierunt ¹).

Neque multo post(aestate anni 411 a. Chr. n.) quum Byzantii ad Lacedaemonios defe- cissent, Alcibiades, maxime auctore Thrasybulo ab exercitus Samii ducibus restitutus, Samum rediit et cum prioribus dux creatus est. Confidebant enim illi in revocando Alcibiade omnem salutis spem esse positam, quippe qui unus Tissaphernis voluntatem atque auxilium sibi com- parare posset.

Quo magis et Tissaphernes, quum ab Alcibiade permotus in dies languidior ad stipendium solvendum commeatumque praebendum factus esset, et Astyochus, qui lucri faciendi causa Tissa- phernem adulatus classem prodidisset, omnium Peloponnesiorum militum habuerunt summam invi- diam. Quare accidit aliquando, ut Syracusani et Thurini, ut maxima ex parte homines liberae conditionis erant, ita audacius Astyochum adeuntes stipendium flagitarent. Qui quum arrogantius responsum dedisset et Dorieo ²) nautis suis patrocinanti baculo sublato minitatus esset, nautae eum aggressi verbera minantur. Quod ubi ille vidit, ad aram quandam effugit.

Neque Milesii Tissaphernem favore complectebantur. Solliciti de castello Mileti ab illo exstructo, ex improviso impetu facto id capiunt et custodes ei impositos expellunt; id quod cum ceteris sociis tum Syracusanis magnae fuit voluptati, a Licha Spartiata illis datum est crimini.

Quae inimicitiae dum Peloponnesiis intercedunt cum Astyocho et Tissapherne, Mindarus a Lacedaemoniis missus Miletum advenit, qui in Astyochi locum succederet. Astyochus autem Lacedaemonem redire paravit. Eodem autem tunc(anno 411. a. Chr. n.) Hermocrates cum Mile- siorum nonnullis profectus est, ut Tissaphernis perfidiam et proditionem quereretur Lacedaemonios- que doceret per illum et Alcibiadem res Peloponnesiorum ad exitium esse vocatas. Nec Tissa- phernes legatum non misit, Gaulitam Carem, utriusque linguae peritum, qui et ipsum a criminibus illorum defenderet et Milesios de capto castello accusaret ³).

Mindarus autem quum desperasset classem Phoeniciam, quam Tissaphernes ipsi quoque ab Aspendo se adducturum pollicitus erat, auxilio sibi esse venturam, a Pharnabazo plus semel ad- monitus, ut secum Hellesponti urbes ab Atheniensium foedere averteret, cum septuaginta tribus navibus ad Hellespontum profectus est. Eadem aestate jam antea sedecim naves illuc naviga- verant et Chersonesi partem vastaverant. 3

Ibi paulo post inter Athenienses et Lacedaemonios proelium navale ad Cynossema com- missum est, quo Lacedaemonii victi et in fugam conjecti sunt. In eo proelio Syracusani, quibus Hermocrates praeerat*), in dextro cornu collocati erant).

¹) Thuc. VIII. 78. 79. ²)Non Hermocrates hic loci indigitatur, ut existimat Scholiastes, sed Dorieus, Dia- gorae filius, cujus meminit Xenophon initio primi libri EAAbxνe Huds. apud Popp. ad Thuc. VIII. 84. 3) Thuc. VIII. 80 86.) Diod. XIII. 39: Acuε⁴dανιο νν omͤ! 105 s805 6ιά wyσ εέταφeςμσφρτ τπυν⁹ς Swdαοαονς, ν Sοναοαανρααν ανε ο sd. ³) Thnc. VIII. 104:*0α⅜ςα̈ ,ϑι ⁴σ1IIeX011νννοοεο‿ς 21XOv 10 4εν εεμια oοαεσσ, 10 ν rεαοοσ ꝙαισ⁸ς Ml*⁴αςo τνꝓ‿ενν α ο⁶α παεονυασαα, 79*νακέςη σ⁶ ι⁴μέφωςαιαςεοον 5Hοέουι⁵οο, d d 9kνασς⁵οοοο Jeεε⁶eν sd. Contra Diod. XIII. 39: ν Aↄνναάον επι εμαέν τ dεεμεονν eεαeνπκικν οςσυ⁴αοο, nl ds τ ε&νυευιαιμο οασσσοανοο. Hermoo