Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

24

AQQQ;O;;;;

qui ab Atheniensium duce Strombichida terra marique circumventi in summa difficultate erant, opem ferrent. Astyochus autem Atheniensium classe conspecta proelio navali decertare non ausus Miletum pervenit. Sed Chii ab Astyocho derelicti et obsidione in dies magis pressi, quum jam ante a Milesiis duodecim naves(in quibus quattuor Syracusanorum naves erant) auxilio iis missae essent, omnibus copiis, et terrestribus et navalibus, eruptione facta acerrimum proelium navale commiserunt, ex quo non inferiores discesserunt.

Nihilominus autem Strombichides, quum Abydeni atque biduo post Lampsaceni ad Der- cylidam in Hellespontum missum et Pharnabazum descivissent, statim cum viginti quattuor Atheniensium navibus ad Hellespontum contendit, ut urbes illas servaret. Lampsaco autem capta contra Abydenos profectus est. Quam urbem quum expugnare non potuisset, ad alterum Hellesponti litus vectus Sesto, Chersonesi urbi, praesidium imposuit, quo totum Hellespontum tueretur.

Eodem autem tempore inter Athenienses civiles illae discordiae exortae erant, quibus optimates Athenis abolito imperio populari quadringentorum dominationem constituerunt. Qua re cognita Sami quoque optimates, a Charmino, uno ex Atheniensibus duce, aliisque Atheniensibus excitati, imperium populare evertere paraverunt. Sed impetu in populares facto ab adversariis, quibus Leon et Diomedon, ceteri Atheniensium duces, praeerant, devicti sunt. Quo facto Thrasybulus et Thrasyllus, qui praecipui ejus mutationis auctores exstiterant, omnes milites, etiam qui ab opti- matium partibus stabant, ad jusjurandum sanctissimum adegerunt, populare imperium se tutaturos neque unquam cum quadringentis Atheniensium tyrannis esse facturos, Etiam omnes, qui adulti erant, Samii idem jusjurandum juraverunt. Denique milites concione facta ducibus et trierarchis, qui suspecti iis videbantur, munere ademto alios duces et trierarchos creaverunt, in quibus Thrasybulus et Thrasyllus erant. Itaque tunc Sami libera reipublicae forma est servata ¹).

Quae dum Athenis et Sami geruntur, classis Peloponnesiacae milites et Astyochi desidiam et Tissaphernis perfidiam questi, per eos clamant omnes res suas perire; neque enim hunc ante, quum ipsi mari plus valuissent quam Athenienses, pugnam navalem committere voluisse, neque tunc, quum Athenienses inter se ipsi dissidere dicerentur nec classis eorum uno loco esset con- juncta; ab illo autem et stipendio commeatuque se fraudari et Phoeniciae classis spe haberi ludibrio. Quapropter non jam dqubitandum esse quin proelio decertarent. Atque id vel maxime Syracusani nitebantur.

Quamobrem Astyochus de perturbatis Sami rebus certior factus, quum proelio decertari in concione placuisset, cum classe centum duodecim navium ad Mycalen promontorium evectus est; simulque Milesii pedestribus copiis eodem proficisci jussi sunt.

Athenienses autem, qui cum octoginta duabus navibus ad Mycalen in ancoris constiterant, hostium classe conspecta quum, priusquam Strombichides cum navibus suis ex Hellesponto rever- tisset, de summa rerum decernere noluissent, ad Samum insulam se receperunt.

Lacedaemonii autem, quum ad Mycalen promontorium consedissent, postero die contra Athenienses ad Samum insulam proficisci in animo habebant. Sed nuntio allato Strombichidam ex Hellesponto cum navibus Samum rediisse statim Miletum reverterunt.

¹) Thuc. VIII. 60 76.