Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

23

AæAʒ;

ostendit, dum regem de ea re interrogasset; qui si jussisset, integram drachmam se daturum. Sed quum Hermocrates reclamasset(Theramenes enim eam rem nihil curavit), Tissaphernes ut paulo plus quam terni in diem oboli nautis solverentur concessit ¹).

Eodem autem tempore Tissaphernes, quum rebus Peloponnesiorum neglectis militibus stipen- dium maligne suppeditavisset neque classem Phoeniciam, quam adducturum se pollicitus erat, arces- sivisset, Lacedaemoniis in suspicionem venerat. Videbatur enim iis et Atheniensium et Lacedae- moniorum vires minuendo bellum ducere ad augendam Persarum regis potentiam ²).

Quamobrem sub idem tempus Lacedaemonii Antisthenem cum viginti septem navium classe, additis undecim Spartiatis, in quibus Lichas erat, Arcesilai filius, in Joniam miserunt, qui, quo loco Mileti res essent, cognoscerent. Simul jussi erant quum partem navium in Hellespontum Pharnabazo subsidio mittere, tum, si iis videretur, Astyocho munere abrogato Antisthenem classi praeficere. Quae Lacedaemoniorum classis quum ad Cannum, Cariae urbem, appulisset et Astyochus pulsis Atheniensium navibus, quibus Charminus praeerat, Cnidi cum classe illa naves suas conjunxisset, ibidem undecim illi viri cum Tissapherne, qui eo profectus erat, et de rebus usque ad id tempus gestis et de optima belli in posterum gerendi ratione collocuti sunt.

Quo in colloquio Lichas rejectis duobus foederibus, et cum Chalcideo et cum Theramene factis ³), ut novum meliusque foedus cum rege Persarum feret, postulavit; aliter stipendium a Persis solvendum se repudiaturos esse. Quam rem aegre ferens Tissaphernes statim discessit*).

Itaque factum est ut Lacedaemonii coacta classe nonaginta quattuor navium, rati etiam se ipsos militibus stipendium persolvere posse, oblata occasione Rhodo insula potirentur atque a Mileto illuc castra navalia transferrent.

Neque vero quidquam mentione dignum suscipiebant, sed navibus subductis octoginta per dies quieti se dabant ³*). Quae desidia difficilis intellectu est, nisi forte Tissaphernes, qui etiam- tum cum Lacedaemoniis in insula Rhodo versantibus consentiebat, eos impedivit, quominus bellum majore vi gererent..

Tissaphernes autem tum temporis maxime Alcibiadis consilia sequebatur. Qui quum post pugnam illam ad Miletum factam) apud Lacedaemonios in invidiam et suspicionem incidisset, ita ut Astyochus illum interimere juberetur, ad Tissaphernem fugerat, ut Lacedaemoniis, quantum posset, damnum inferret. Itaque Tissaphernes illo auctore, antequam Lacedaemonii Rhodo insula potiti essent, et stipendium militibus solvendum, ut supra demonstratum est, deminuerat et trierarchos ducesque civitatum largitionibus adducere conatus erat, ut in ea re secum consentirent. Sed unus Hermocrates omnium sociorum nomine, ne id feret, restitit*).

Postea tertio foedere inter Lacedaemonios et Tissaphernem facto, quo is denuo et stipen- dium se illis soluturum et classem regiam arcessiturum pollicetur ³), Lacedaemonii(sub extremum Martium mensem a. 411, Ol. 92. 1.) ab insula Rhodo profecti Miletum redire statuerunt, ut Chiis,

¹) Thuc. VIII. 27 30. De hac re difficillima, quam enucleare nobis non sumimus, cf. quae Hertlein. et Poppo ad Thuc. VIII. 29. disputaverunt; Grote J. l. p. 300.; C. W. Krüger. Commentat. crit. et hist. de Thuc. Hist. parte postr. 6. p. 354. sd. ²) Thuc. VIII. 46. ³) Thuc. VIII. 18 et 37.) Thuc. VIII. 39 43.) Thuc. VIII. 44. Grote l. I. p. 308:von ungefähr Mitte Januar bis Ende März 411 v. Chr.°) Cf. p. 22.) Thuc. VIII. 45. ) Thuc. VIII. 58.