Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

sociis Samum advenit. Inde autem statim profecti ad Miletum castra fecerunt. Sed Milesii cum Peloponnesiorum sociis atque nonnullis copiis conductitiis, quibus Tissaphernes praeerat, eruptione facta proelium commiserunt. Pulsi autem in urbem suam recesserunt. Jam vero Athenienses Miletum ipsam oppugnare parabant, quum eodem vespere nuntius allatus est Peloponnesiorum et Siciliensium classem quinquaginta quinque navium jamjam adventare ¹).

Hermocrate enim Syracusano imprimis auctore, ut Peloponnesios adjuvarent ad res Athe- niensium plane evertendas, Syracusani viginti naves, Selinuntii duas Lacedaemoniis auxilio mise- runt ²). Atque eas naves, quibus Hermocrates praefectus erat, cum triginta tribus Peloponnesiacis conjunctas Theramenes Lacedaemonius Astyocho, Lacedaemoniorum classis praefecto, tradere jussus erat. Quae classis primum quum ad Lerum insulam, ante Miletum sitam, appulisset, cognito Athenienses ad Miletum consedisse, inde in sinum Jasium evecta est, ut, quae ad Miletum gere- rentur, explorarent. Ab Alcibiade autem, qui Mileto Tichiussam, in urbem in agro Milesio ad sinum illum sitam, ubi classis pernoctaverat, equo vectus erat, de proelio illo ad Miletum com- misso certiores facti sunt. Atque is illos hortatus est, ut quam celerrime possent Milesiis auxilio venirent neve urbem ab hostibus circumveniri paterentur.

Quare Lacedaemonii prima luce Milesiis auxilio venire in animo habebant. Sed Athenienses quum classem Lacedaemoniorum in sinu Jasio constitisse comperissent, Phrynichi, praefecti classis, consilio eodem vespere Mileto profecti Samum redierunt. Lacedaemonii autem prima luce Tichiussa evecti Miletum navigant, ubi quum Athenienses discessisse cognovissent, unum diem morati receptis navibus Chiis, quae usque ad id tempus ab Atheniensibus ad Ladam insulam inclusae fuerant, Tichiussam reverterunt, ubi armamenta illic deposita reciperent. Quo quum advenissent, Tissaphernes, qui cum copiis pedestribus aderat, iis persuasit, ut Jasum oppidum, in quo Amorges, ejus hostis, se tenebat, aggrederentur. Atque repente impetu facto, quum Jasii non opinarentur nisi naves Atticas esse, illud capiunt. Optimam autem operam in ea pugna ediderunt Syracusani. Amorgam, Pissuthnae filium naturalem, qui a rege defecerat, vivum captum Lace- daemonii Tissapherni tradiderunt ad regem deducendum, sicut jussus erat ³). Jaso oppido, veteri fortuna opulento, direpto milites magna praeda potiti sunt. Socii Amorgae, quum plurimi essent Peloponnesii, militum numero inseruntur, oppidum ipsum cum captivis Tissapherni traditur.

Insequenti hieme(ejusdem anni 412 a. Chr. n.) Tissaphernes Jaso oppido munito quum Miletum venisset, unius mensis stipendium, quod Lacedaemone promiserat, drachmam Atticam singulis nautis omnium navium solvit; in posterum autem ternos tantum obolos daturum Se

¹) Thuc. VIII. 1 27. Grote l. I. p. 272 298. Cf. Manson, Sparta, II. 4. p. 255 267. ²) Thuc. VIII. 26. Dio- dorus(XIII. 34.) triginta quinque naves a Syracusanis cum Hermocrate duce missas esse tradidit. Cf. C. W. Krueger. ad Dionys. p. 278. 42.:Hic dissensus utcunque tolli potest. Diodorus enim eas etiam tredecim naves numerat, quas Hippocrates in Asiam duxit, v. Thuc. XIII. 35. Quamquam harum nonnisi una Syracusana erat. Cum Thucydide consentit Xenophon(IH. G. I. 2. 8.), ex quo praeterea cognoscimus cum Eucle, Hipponis, et Hera- clida, Aristogenis filio, ducibus etiam quinque alias, naves(praeter viginti illas ante missas) Lacedaemoniis a Syracusanis subsidio missas esse. Verba ν Xe1ννσά ϑοο, quae h. 1. Xen. leguntur, sane offendunt. Negle- gentius tamen nobis scripta videntur pro œν 0! π 1υν Sαeαωσ᷑§νυ⁷ν, ut Büchsenschütz. in edit. Xen. HI. G. adnotarit. Verba tamen ε ετνναον ετε πααραꝓνενεμεναι, ο ijròοσσ Grοœατνν nostra qui- dem sententia ad sola verba dετπ⁶ ετεσν ꝓπmπιν⁊ pertinent, non ad v. Xe1*⁶σσαό υ. ³) Thuc. VIII. 5.