Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

21

Niciam et Demosthenem, captivos Lacedaemonem secum reducere. Vetuerunt autem Syracusani et Corinthii*). Nec Hermocrates non deprecatus est, ne gravius quid in miseros illos statuerent, quum diceret: pulchrius quam vincere esse victoria bene atque humane uti. Sed nihil effecerunt. Placitum est, ut reliqui Athenienses sociique eorum in lautumias contruderentur, Nicias et Demo- sthenes afficerentur supplicio.

Hermocrates autem, quum capitis periculo eos liberari non posse intellexisset, etiam dum Syracusani deliberant, misso custodum suorum aliquo illis facultatem dedit ad mortem sibi ipsis con- sciscendam. Corpora autem ducum necatorum extra portas urbis conspectui civium exposita sunt ²).

Is tristis fuit exitus expeditionis illius ab Atheniensibus in Siciliam factae, in qua et maximos sumptus et optimam spem posuerant. Quibus calamitatibus afflictae res Atheniensium in summa erant difficultate. Quam ut augerent, undique hostes coorti sunt. Neque vero socii Athe- niensium in fide manserunt: Euboici, Lesbii, Chii deficere parabant. Denique et Tissaphernes et Pharnabazus, Persarum regis satrapae, legatis Spartam missis Lacedaemonios hortati sunt, ut cum Dareo, Persarum rege, foedus icerent ad Athenienses in Asia bello persequendos, stipendium commeatumque Lacedaemoniorum nautis se daturos esse polliciti.

Nec tamen Athenienses animo defecerunt. Ubi nuntius Athenas allatus est Chios defecisse, veriti, ne reliqui quoque socii eos sequerentur, statim decreverunt, ut mille talenta illa, jam primo belli anno in aerario deposita*), in belli usum adhiberentur. Classe comparata atque ornata Samum et Lesbum insulas in potestatem suam denuo redegerunt. Clazomenis autem recuperatis a Lade insula in agrum Milesium egressi paucas Lacedaemoniorum copias, Chalcideo duce accur- rentes, vicerunt, quo in proelio Chalcideus cecidit. Tertio tamen die, quum propter paucitatem militum Miletum ipsam aggredi non potuissent, se receperunt.

Itaque re bene gesta etiam Chiis bellum intulerunt. Qui quum tribus proeliis devicti essent, in urbe sua se tenebant. Jam quum agris devastatis terra marique se circumventos esse vidissent, Astyocho, Lacedaemoniorum duce, cum quattuor navibus ab Erythris arcessito, quominus insula ad Athenienses rediret impediverunt.

Quae res dum illic geruntur, sub finem aestatis anni 412 a. Chr. n.(Ol. 91. 4) Atheniensium classis duodequinquaginta navium, cui Phrynichus, Onomacles, Scironides praeerant, cum duobus milibus quingentis gravis armaturae militibus(ex quibus mille quingenti Argivi erant) et mille

¹) Thuc. VII. 86. ²) Plut. Nic. 28: öx¹⁴l 105 verxdeνοεμεεατσν εοσeτι τ τωοωα v vien; cf. Diod. XIII. 19. Goeller.(Philisti hist. fragm. p. 169.) in Plut. I. I. recte scripsit 7Lr.οικιντ pro TI.οέσννινσꝙ. Recte Grote J. l. p. 267. in adnot. 110.:Die Angabe, welche Plutarch hier vom Timäos in Bezug auf die Ver- wendung des Hermokrates entlehnt, ist mit Philistos und Thukydides keineswegs wesentlich im Widerspruche. Das Wort*εενιαεναασς scheint entschieden dem Worte τzεα‿ενιέεντασςσ im Texte des Plutarch vorzuziehen zu sein. W. Mitford. in Graeciae hist.(IV. p. 216. translationis ab Eichstaedtio conscr.) Plutarchi locum, quem laudavimus (Nic. c. 28. finem), falso interpretatus est. Cf. Grote I. l. p. 266. in adnot. 107.:Diodor(XIII. 20 32) gibt zwei lange Reden, von denen er sagt, dass sie in der Syrakus. Versammlung bei der Berathung, wie die Gefangenen zu behandeln, gehalten worden seien. Ein alter Bürger, Namens Nikolaos, der seine beiden Söhne im Kriege verloren hatte, wird menschliche Behandlung bevorwortend dargestellt; während Gylippos als der Redner eingeführt wird, welcher Härte und Rache empfiehlt. Wem Diodor dies entlehnte, weiss ich nicht; seine ganze Nachricht über die Sache scheint mir aber nicht zutrauenswürdig sq. ³) Thuc. II. 24.