Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

20

Sed Hermocrates, quae Athenienses exsequi in animo haberent, suspicatus, quum magno cum periculo Siciliae futurum esse existimaret, ut tantae copiae terra se recipientes alia Siciliae parte occupata denuo sibi bellum inferrent, statim magistratus adiit, ne illos nocte discedere pate- rentur, sed ut et Syracusanos omnes et socios jam egredi juberent, qui vias obstruerent et angu- stias locorum praeoccuparent. Qui quamquam comprobato ejus consilio et ipsi id faciendum esse persuasum habuerunt, tamen fieri posse negaverunt, ut milites, ex magna illa pugna navali se recreantes, praesertim quum eodem die Herculi sacra fierent, facile parati essent ad obsequendum; elatos enim victoriae laetitia in potationes incumbere festo illo die et omnia potius facere malle quam captis armis tum proficisci.

Quare quum maxgistratibus persuadere non potuisset, ipse veritus, ne Athenienses proxima nocte per otium angustias locorum superarent, hoc dolo utitur. Ex suis quosdam cum equitibus nonnullis ad Atheniensium castra sub noctem mittit. Qui adequitantes, quatenus quis exaudiri posset, quum nonnullos ad colloquium vocassent, ex Atheniensium amicis se esse simulantes, qui Niciae, quae apud se gererentur, renuntiare consuevissent, eos jusserunt monere Niciam, ne, quum viae praesidiis Syracusanorum tenerentur, hac nocte exercitum abduceret, sed ut postero die omnibus rebus comparatis per otium discederet.

Quae quum illi dixissent, reverterunt. Qua re cognita Atheniensium duces, insidias sibi non parari rati ea nocte castra non movent ¹*)ö Atque quoniam non statim profecti erant, etiam posterum diem iis placuit morari, ut milites collectis rebus ad usum cotidianum et ad corpora curanda maxime necessariis ceterisque relictis iter facerent.

Interea autem Syracusani et Gylippus peditatu egressi vias earum regionum, per quas Athenienses iter facturos esse verisimile erat, operibus obstruebant et praesidiis ad rivorum fluvio- rumque transitus dispositis ad hostes excipiendos atque impediendos, ubi videbatur, aciem insti- tuebant. Simulque navibus advecti hostium naves(paucas enim ipsi Athenienses ante combusserant) a litore abstractas ceterasque, ubicunque inveniebantur, nullo resistente remulco ad urbem trahebant.

Tertio tandem die post pugnam illam navalem omnibus rebus constitutis Nicias et Demo- sthenes cum quadraginta fere milibus militum discesserunt ²).

Constat quarto itineris illius miseriarum pleni die Demosthenem cum sex milibus in oliveto Polyzelio ³), sexto demum die Niciam eosque, qui de exercitu ejus supererant, ad Assinarum fluvium a Syracusanis esse captos*). Quos ad septem milium numerum redactos Syracusani captivos in urbem suam reduxerunt).

Postero autem die concilio convocato Syracusani sociique, quid in captivos statuendum esset, deliberaverunt. Magna de ea re facta est controversia. Nam Gylippus, optimo id officiorum suorum sibi praemio futurum esse ratus, rogavit ut sibi liceret et reliquos Athenienses et duces,

¹) Thuc. VII, 73. Diod. XIII. 18.,qui falsam ejus rei causam affort(ut adnotavit Poppo ad Thuc. I. l.): ε*εοεσυν 38 10 oroœνν dο τ o³dο⁵ ν zoανσσναοας 8Iyαᷣιυ oσ†σεστασιισν, dvras d' drrd i 1⁴ακ mαταυκιτοαανα εmπεςεν τονςσ σ⁸μασνν, dπιςστεμα⁴ ενναν sq.Cum Thucydide conspirant (ut idem ait Poppo)Plut.(Nic. 26.), Polyaen.(Strat. I. 43. 2,). Frontin.(II. 9.)., ²) Thuc. VII., 74. 75. Diod. XIII. 18. 19. Plut. Nic. 26. ³) Plut. Nic. 27: 7189! zyj* TIo*uενεέμιον*ν.) Circa diem 21. mensis Septembris a. 413. a. Chr. n.; cf. Grote I. 1. p. 264 et 268.) Thuc. VII. 82 87.