Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

19

Syracusanis et socii et Gylippus cum suis ex propugnaculis hostibus obviam proficiscuntur. Sed quum nocturno illorum impetu perterriti pugnam conseruissent, initio quidem loco cesserunt. Athenienses vero quum, quasi jam nacti essent victoriam, ordinibus non servatis procederent et omnem hostium exercitum, qui usque ad id tempus a certamine afuerat, quam celerrime perrumpere conarentur, ne perturbatis Syracusanis sui colligendi facultas daretur, Boeotii primi impetum eorum sustinuerunt atque signis illatis hostes in fugam converterunt ¹).

Jam vero summa Atheniensium perturbatio atque clades facta est. In proelio nocturno. quamquam luna plena erat, neque amici neque hostes discerni poterant. Pulsi et ad suos rejecti saepenumero pro hostibus habentur et a suis trucidantur. Praeterea signo pugnae maximeque clamore bellico decepti, quum Doriensium, qui in Atheniensium exercitu erant, clamor idem fere esset ac Syracusanorum, omnes in fugam conjecti sunt. Quos quum Syracusani persequerentur, plurimi propter viarum praeruptarum angustias abjectis armis ex rupibus se praecipitaverunt. Quorum quum magna pars periisset, alii, qui a via aberraverant, postero die ab equitibus Syracusanorum occisi essent, reliqui in castra munitionesque suas se receperunt.

Postero autem die Syracusani, inexspectata ea victoria exsultantes, duo tropaea posuerunt, alterum, ubi in Epipolas ascenditur, alterum eo loco, ubi Boeotii primum hostibus restiterant. Qua victoria denuo confirmati, ut antea fuerant, sperabant fore ut etiam munitiones hostium vi expugnarent. Quam ob rem Gylippum iterum ad siciliae civitates miserunt, qui nova auxilia addu- ceret; Sicanum autem cum quindecim navibus Agrigentum evehi jusserunt, discordiis civilibus tum perturbatum, ut, si fieri posset, eam urbem in potestatem suam redigeret ²).

Quid Athenienses clade tam gravi accepta de rebus suis inter se consultaverint, fusius narrare hujus loci non est. Satis constat, quamquam Demosthenes censuerat, ut jam nulla mora interposita, quamdiu navibus superiores possent, domum redirent, e republica id magis esse ratus, quam in tam difficili Syracusarum oppugnatione permanere, tamen Niciae cunctatione et dubita- tione Athenienses detrusos esse in extremum discrimen ³).

Denique Athenienses duobus atrocissimis proeliis navalibus devicti proxima nocte abire decreverunt. Tum vero Demosthenes Niciae persuasit, ut completis reliquis navibus prima luce per magnum portum classe perrumperent. Qua re comprobata nautae, cladibus perterriti, rebus suis desperatis in naves se conscensuros esse negaverunt. Quo factum est, ut terra se recipere

omnes molirentur ³).

¹) Thuc. VII. 42. 43. Diod. XIII. 11. Plut. Nic. 21. In describenda ea pugna inprimis, ut par est, Thucydidem secuti sumus. Sed Hermocrati, cujus apud Thucydidem h. l. mentio facta est nulla, eum locum dedimus, quem in ea pugna obtinuisse illum verisimile est. Diodoro si fides haberi posset, inprimis Hermocratis virtute Athenienses victos esse putares, id quod fidem videtur éxcedere. Cf. Grote J. 1. p. 234 in adnot. 35:Diodor sagt uns, Demosthenes habe 10000 Hopliten und 10000 Mann leichte Truppen mit sich genommen, Zahlen, welche ganz und gar nicht zuverlässig Ssind(XIII. 11.). Plutarch sagt(Nic. 21), Nikias sei dem Angriff auf Epipolä ausserordentlich abgeneigt gewesen. Thukydides erwähnt nichts Derartiges, und die Angabe scheint unwahrscheinlich. Id. p. 237 in adn. 39:Plutarch (1. 1)) gibt an, dass die Zahl der Erschlagenen 2000 betragen habe. Diodor(1. l.) sagt, es seien 2500 gewesen. Thu- kydides erwähnt die Zahl ganz und gar nicht. Diese beiden Autoren copierten wahrscheinlich irgend eine gemein- schaftliche Autorität, nicht Thukydides, vielleicht Philistos. ²) Thuc. VII. 44 46. Diod. l. 1. ³) Thuc. VII. 47 49.) Thuc. VII. 50 72. Diod. XIII. 12 18. Plut. Nic. 22 25. 5.