18
impetum, quem statim post Siciliensium adventum in Athenienses fuerant facturi, in longiorem diem distulerunt ¹).
Sed ubi auxilia ab Atheniensibus in Siciliam missa prope Rhegium esse cognoverunt, jam ante eorum adventum Athenienses terra marique aggredi constituerunt ²). Maxime Aristonis Co- rinthii, Pyrrhichi filii, consilio Syracusani pugna navali per biduum commissa altero die ab Athe- niensibus victoriam reportaverunt. Septem Atheniensium naves depressae, multae afflictae sunt; hominum autem partim occisi partim capti sunt.
Tum vero Syracusani in magna erant spe fore ut et mari superiores essent et terrestres hostium copias brevi superarent. Jamque parabant terra marique denuo impetum in hostes facere, quum classis septuaginta trium fere navium, cui Demosthenes praefectus erat, cum quinque milibus gravis armaturae militum magnoque jaculatorum et funditorum et sagittariorum numero atque cum cetero apparatu in magnum Syracusanorum portum decurrit.
Qua classe conspecta Syracusani valde perturbati, Athenienses in novam spem sunt adducti).
Demosthenes autem primo die se formidolosissimum hostibus futurum esse ratus, praesenti Syracusanorum terrore utendum esse censuit ad rem bene gerendam. Quare quum munitiones, quas Gylippo auctore inde ab urbe per Epipolas usque ad Euryalum tumulum ab illis ex- structas fuisse supra demonstravimus ⁴), simplices esse cognovisset, eas statim temptare statuit. Ac primum quidem exercitu educto agros circa Anapum fluvium devastavit, Syracusanis non resistentibus, praeterquam quod equites et hastati ab Olympieo accesserunt observatum, quid rei gereretur.
Quo facto Demosthenes munitiones illas a fronte machinis aggredi ausus est. Sed quum Syracusani incensis machinis hostes depulissent, ille nihil cunctatus, consentientibus Nicia ceterisque ducibus, noctu in Epipolas impetum facere paravit.
Omnibus rebus, quibus opus erat, comparatis quum milites jussisset commeatum quinque dierum secum ferre, Nicia in castris relicto, ipse Demosthenes et Eurymedon et Menander cum universo exercitu in Epipolas prima nocte ascendunt. Quum ad Euryalum pervenissent et custo- dias Syracusanorum ibi dispositas fefellissent, primum eorum castellum, ad Epipolarum introitum exstructum ⁵), nonnullis ex praesidio caesis expugnarunt.
Pleriqhne autem eorum statim ad tria castra fugiunt, post munitiones illas a Gylippo factas posita, quid gereretur, indicantes inprimis delectis Syracusanorum sexcentis, quibus Hermocrates praeerat ⁶), in primo propugnaculo illic collocatis. Qui statim accurrunt, sed a Demosthene et Atheniensibus, quamvis fortiter resisterent, repelluntur.
Itaque dum Demosthenes cum suis, ut primo impetu rem conficeret, protinus procedit, alii Atheniensium priore munitionis parte capta loricas convellebant. Tum vero Hermocrates cum
¹) Thuc. VII. 32. 33.— ²) Thuc. VII. 36.— ³) Thuc. VII. 36— 42. Plut. Nic. 21. Diod. XIII. 10. 11.„Decem et trecentas habuisse triremes Diodorus scribit, qui vel Librarii vel ipsius Diodori est error.“ Huds.„Pro n7 eloug 100„ 10 νοσεόσν eεᷣαα Eichstadius edidit apud Diod. 7r146 09 1dy 6„60½οꝙνταα.: Hertl. ad Thuc. VII. 42. Cf. Poppo ad h. l.— ⁴) Cf. p. 16.— ⁵)„in ipso summo montis fastigio, in eodem loco aut prope eum, ubi, Athenienses prius Labdalum muniverant.: Arn. ap. Popp. ad Thuc. VII. 43.— ⁴) Diod. XIII. 11: 81ʃ ds Fouorxdτoue usrd 10„ S ⁴2εέιτμννsεmφιισοννννσπσηντνο εε⁴εμαισφσαση oι'εeωeάάot sg.


