Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

Syracusanos adhortatus est, ut naves quam plurimas possent militibus complerent et pugnae navalis committendae facerent periculum: sperare enim se fore ut, si ad id animos advertissent, res bene gereretur.

Neque vero minime omnium Hermocrates illis persuadebat, ut navibus Athenienses aggredi auderent, quum diceret, eos peritiam rerum navalium neque a patribus acceptam neque perpetuam habere, sed magis quam Syracusanos incolas esse terrae continentis et a Persis demum coactos, ut ad res navales se applicarent. Hominibus autem audacibus, quales essent Athenienses, eos qui et ipsi audacia uterentur, maximum incutere solere terrorem. Sicuti enim Athenienses interdum non, quod viribus plus valerent, sed quod cum audacia invaderent, hostibus terrori essent, ita audacia Syracusanos iis eundem terrorem posse injicere.Proinde, inquit,adorimini eorum naves; jam eo impetu ex inopinato facto plus commodi efficietis quam illi majore rerum navalium scientia vobis inferent detrimentum.

Itaque Syracusani Gylippo, Hermocrate, aliis auctoribus pugnam navalem committere parant navesque complent.

Navali quidem pugna ad magni portus introitum commissa Syracusani undecim navibus amissis victi sunt. Eodem autem tempore, quo Syracusani navibus decertaturi erant, Gylippus impetum in tria castella, a Nicia in Plemmyrio promontorio exstructa ¹), quibus commeatus mari facilius supportarentur, facere parabat. Sub noctem enim quum omnes pedites per Epipolas atque superato Anapo fluvio per campum, prope Olympieum situm, adduxisset, Plemmyrio appropinquavit. Jam vero, dum navium certamen conseritur atque Athenienses, qui castellis praesidio erant, ad oram maritimam descendunt ad spectandum certamen navale, Gylippus prima luce castella illa adortus primum maximum, deinde etiam duo minora expugnat. Destructo uno ex minoribus reliqua reficit ac praesidium imponit. 3

Qua majorem calamitatem Athenienses usque ad id tempus acceperant nullam. Plurimis enim bonis copiisque varii generis amissis commeatu mari subvehendo a Syracusanis, magni portus introitum custodientibus, intercludebantur, ita ut animo fere deficerent.

Syracusani autem variis detrimentis Atheniensibus illatis legatos in Peloponnesum mittunt, qui res suas in magna spe esse nuntiarent atque hortarentur, ut bellum illic majore vi gereretur. Etiam ad ceteras Siciliae civitates et Corinthios et Ambracienses et Lacedaemonios legatos miserunt, qui et Plemmyrium captum esse et de reliquo belli eventu bene se sperare eas docerent atque, quum Athenienses quoque nova auxilia exspectarent, peterent, ut et navibus et peditatu se adjuvarent ²).

Quibus legatis omnibus locis benigne receptis omnes Siciliae civitates Graecae, praeter Agrigentinos, qui a bello aberant et neutros adjuvabant, et Naxios et Catinenses, Syracusanis et navales et terrestres copias auxilio mittere statuerunt. Qui Siciliensium exercitus dum ducibus legatis per mediam insulam Syracusas proficiscitur, auctore Nicia insidiis structis a Siculis op- pressus funditur. Octingentis caesis etiam legati omnes trucidati sunt praeter Corinthium, qui reliquos milites, circiter mille quingentos, Syracusas duxit. Qua calamitate perterriti Syracusani

¹) Thuc. VII. 4. ²) Thuc. VII. 21 25. Diod. XIII. 9. Plut. Nic. 20.