Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

illarum aditus praesidiis collocatis custodire statuerunt. Quare quum eodem tempore Hermocrates ceterique duces, quos ad administrandum id bellum creatos esse demonstravimus, munus iniissent, universas copias prima luce in pratum ad sinistram Anapi fluvii ripam situm ¹) eduxerunt, ubi lustrarentur, simulque sexcentos gravis armaturae milites ibi delegerunt, qui duce Diomilo, exsule Andrio, et Epipolas tuerentur et, si quid praeterea accidisset, quam celerrime coacti adessent.

Eodem autem die Athenienses, mane exercitu recensita Catina classe profecti, omnibus cum copiis ad Leontem qui dicitur ²) locum, ab Epipolis sex septemve stadiis distantem, egressi sunt. Classis paululum revecta ad Thapsum paeninsulam in ancoris constitit. Pedites autem quum statim Epipolas petivissent, Euryalum tumulum ³) ceperunt, priusquam Syracusani re cognita ex prato illo adessent. Tum vero Syracusani quam celerrime accurrunt. Confecto viginti quinque stadiorum itinere quum incompositi cum hoste manus conseruissent, ad Epipolas proelio victi in urbem recesserunt. Diomilus et circiter trecenti alii ceciderunt).

Quo facto Athenienses quum tropaeo posito Syracusanis ex indutiis caesos tradidissent, postero die ad ipsam urbem versus paululum descenderunt et nullo resistente in Labdalo, alta Epipolarum rupe, castellum aedificaverunt, ad Megaram Hyblaeam spectans, ut firmius haberent refugium.

Neque multo post Athenienses equitibus per Segestanos, Siculos, Naxios, alios auctis, ut omnino equites essent sexcenti quinquaginta, relicto in Labdalo praesidio ad Sycam(Tuxανν) acces- serunt, ubi quum consedissent, murum in orbis similitudinem circumactum) celerrime exstruxerunt. Et Syracusani, mirati opus tanta celeritate confectum, jam proelium committere in animo habebant. Copiis autem in aciem eductis Syracusanorum duces, quum exercitum suum dissipatum esse vidissent neque facile contrahi posse, in urbem reduxerunt relicta equitum parte. Qui hostium

¹) Cf. Goeller. de situ et orig. Syracusarum XXIII. et Poppo ad Thuc. VI. 96. ²)medio circiter itinere a Thapso ad Santam Pantagiam ferente, Arnold. apud Popp. ad Thuc. VI. 97. ³) Liv. XXV. 25:Tumulus est in extrema parte urbis versus a mari viaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, percom- mode situs ad commeatus excipiendos. Cf. Goeller. J. I. p. 56:Est in extrema rupe, in qua Syracusas esse sitas innuimus, tumulus sive collis, qui hodie Belvedere dicitur, unde omnis urbs et vicinus ager inspicitur. ) Huc fortasse pertinent, quae, Polyaenus in strat. I. I. 43. 1. de dolo‚Hermocratis narrayit: EOH⁴ννσν 111 ν Ʒuοαοσαας εααναάeνινν, x* αεαρς πααν dieνα 900οσιέέεέννα, 1008 10Oυμμοέων adν ³Q οστιασπσον εμmeέιαμes mπυεοεεννν v ονν Lι⁴αeρρσ dakiuxνον, dg d συ,νπmτα

1A0g, dyyεοσναά‿ τ⁴ἀ‧τπαάα⁴ ν τνυσισινσννυνν ds τ⁶‿†όουννεμα ασνεον ϑάσιυνμανοντς, dαςᷣ ε⁶ 61evουςι|ddoο, νά‿νταε σmQeιαοο⁄σι, Gαννμισσον dμςσονασιτ⁹*οwσ cxννα⁶ν Ʒε τν Ʒραεοτνεαιισον 7ν⁴αονοðυα eęοοανονασ, α ii ye ijreiν Sουεοσmν άον uεν, ου dτοσαυστπννον dαm τ⁵‧ ⁴ιιιτάααό vcrεεεε 0 ε 2αοσστοαασντοοσ m Pu ro5 Aaiνμ⁴ανον μμsεενσσς τμρασαόασναρα siεαα ος νeφηνέιαο vixπ⁴ᷣοσσν τ⁴ιννναοναιν, εᷣ 100 αeη ˙D o5rO4 1⁴ενσ οσνν‿νςσοεέννες εαεενασωι oονμαοονε ε d 3νκικοσαααον εεεέιειαό zαν τος ιονςα dαα νμσsεν, 1 1* 1νiεν ντοό mσeι³ι⁶ιν e verεε◻ςα ετ⁶ς τσν τοσν Ʒεεmeν vναρos i εεπμαηυαννσοιιενέειισνέντεε εακκννισον J 1n 6»ν 101 ⁰σ⅝ π. ⁴⁴ αονς ντ ⁶ο̈οιG ³) Thuc. VI. 98: Xοο q,hʒ⁷ods ν Tuxij 05 A9ναχο sq. De hac scriptura Yuwijy magna virorum doctorum est controversia; cf. Poppo ad h. l., Goeller. de situ Syracus. XIX. Grote(I. l. IV. p. 701.) scripturam uxi,» tuetur; quae interpretatio a Stephano Byzantio petita videtur, qui Tpui,y locum prope Syracusas esse dicit, conjungens cum compluribus ejusdem nominis locis variarum regionum, quibus omnibus a ficorum proximae viciniae abundantia appellatis nihil prorsus rei est cum templo Fortunae. Arnold. in adnot. apud Popp. ad h. I. cf. J. Classen ad h. l. ³⁶)The circular wall, the circular fortification Hobb. inter- pretari solet Poppo ad h. J. 3