13
„Agitedum, Camarinaci, inquit, nolite, neque vos neque ceteri Sicilienses, aures praebere Syracusanorum criminationibus, sed quod studium nostrum ad multas res aggrediendi vobis quoque usui est, eodem utimini, non omnibus id pariter damno futurum esse rati, sed multo pluribus Graecorum saluti. Nam omnibus locis parati sumus alios defendere ab injuriis, alios quominus injurias inferant deterrere.“
„Id praesidium, quod quum omnibus, qui indigent, est commune, tum vobis nunc praesto est, nolite repudiare, sed nobiscum junctis armis invadite in Syracusanos“ ¹).
Quibus verbis ab Euphemo factis Camarinaei, quamvis ad Athenienses se inclinarent, praeterquam quod timebant, ne illi in animo haberent universam Siciliam in servitutem redigere, Syracusanis autem propter agri vicinitatem diffiderent, tamen, quum vererentur, ne Syracusani vicini, vel ipsorum auxilio destituti, victoriam reportarent, ut in posterum Syracusanos revera magis adjuvare, ita tum, ne Athenienses minoris facere viderentur, utrisque statuerunt idem dare responsum:
Quum bellum inter eos exortum esset, quorum utrique sibi societate essent juncti, ex foedere se decrevisse, ut tunc quidem neutros adjuvarent.
Quo responso reddito utrorumque legati discesserunt.
Inde Syracusani bellum parabant. Athenienses autem, qui Naxi castra habebant, Siculis persuadebant, ut suam sequerentur amicitiam. Eadem hieme(anni 415. a. Chr. n.) a Naxo castris Catinam translatis ad Carthaginienses triremem miserunt ad eorum amicitiam sibi conciliandam. A quibus nihil impetravisse videntur. Alteram autem triremem ad Etruscos miserunt, quorum nonnullae civitates sua sponte ad eorum societatem se applicaverunt. Denique Siculis Segestanisque imperaverunt, ut quam plurimos sibi equos mitterent et, quaecunque ad obsidionem opus essent, compararent; primo enim vere sibi in animo esse Syracusas oppugnare.
Quae res dum in Sicilia geruntur, legati a Syracusanis missi Corinthum advenerunt, qui auxilium rogarent. Et Corinthii, libentissime auxilium polliciti, et ipsi cum illis legatos Spartam miserunt, qui Lacedaemoniis persuaderent, ut et illic res contra Athenienses summa vi gererent et in Siciliam auxilia mitterent.
Eodem autem tempore Alcibiades, quum Thuriis ex Atheniensium manibus effugisset, Spartam pervenerat. Qui, qua erat eloquentiae vi, quum Lacedaemoniorum magistratus in animo habuissent, legatione missa prohibere, ne Syracusani cum Atheniensibus paciscerentur, non mittere auxilia, in conventu Lacedaemoniis persuasit, ut statim Syracusanos auxiliis juvarent. Ita factum est, ut Gylippus, Cleandridae filius, Syracusanis dux adderetur. Qui Corinthios statim duas naves jussit Asinen sibi mittere, ceteras, quae ut in Siciliam proficiscerentur statuissent, comparare. Quibus rebus constitutis legati Sparta discesserunt ²).
Nicias autem, quum compluribus expeditionibus primo vere anni insequentis in Sicilienses factis Catinam revertisset, auxilia invenit ab Atheniensibus missa ⁵).
Quae quum Syracusani adventasse audivissent, nisi per Epipolas, rupes supra Syracusas urbem sitas, aditum hostibus ad impetum in urbem faciendum non futurum esse rati, rupium
¹) Thuc. VI. 82— 88.— ²) Thuc. VI. 88. 93. Diod. XIII. 7.— ⁴) Thuc. VI. 94. Diod. J. I.


