Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

dignos esse imperio, quod in socios exercerent, tum maxime sua interesse, ut contra Peloponnesios viribus uterentur satis magnis.

Sed, ut verum diceret, imperium sociorum sese constituisse non tam, ut Jones in liber- tatem vindicarent, quam ut suae ipsorum saluti consulerent. Quam ut tuerentur, etiam tum in Siciliam se venisse simulque, quod sibi ipsis ex usu esset, idem cognovisse profuturum illis. Nam et imperium illud in Graecia, ut supra esset demonstratum, obtinere se propter metum hostium, et in Siciliam venisse propter eundem metum, ut res ibi cum amicis ita constituerent, ut ipsi tuti essent ab hostibus, non ut Siciliam in servitutem redigerent, immo vero ut prohiberent, quominus ea per alios subigeretur.

Neve quisquam contra diceret nihil pertinere ad Athenienses res Siciliensium, quin contra plurimum eorum interesse, ut illi servata libertate Syracusanis resistere possent atque prohibere, ne Peloponnesii missis auxiliis adjuvarentur. Propter id ipsum autem Leontinos consentaneum esse in patriam restitui, non imperio obnoxios, sicut Chalcidenses Euboicos, sed summa facultate flo- rentes, quo molestiores essent Syracusanis. Ut in Graecia socii viribus destituti nihil nisi pecunias conferrent, ita in Sicilia Leontinos reliquosque socios suos quam potentissimos esse sibi conducere. A tyranno autem vel a republica imperium obtinente nihil alienum esse, quod usui esset, neque quidquam pro certo habendum, nisi quod esset fidum. Etiam sua ex re ibi esse, non sociorum vires debilitari, sed auctis eorum viribus imminui hostes.

Mitterent suspiciones. Nam quum in Graecia sociorum res atque conditionem ex utilitate, quam quisque ipsis afferret, constituissent, ita ut alii plane libera essent conditione, alii imperio suo subditi, etiam Siciliensium res consentaneum esse utilitatis et securitatis ratione habita ipsos velle constituere. Syracusanos, non ipsos, illis esse timendos, quippe qui, quum Athenienses aut vi aut inopia sociorum infecta re domum revertissent, Siciliae essent imperaturi.

Quem timorem justum esse, illos ipsos esse documento, qui antea a se auxilium petivissent, nullum alium timorem sibi injicientes, quam ne et ipsorum Atheniensium res, si illos sub Syracu- sanorum potestatem redigi passi essent, in discrimen revocarentur. Neque tum esse aequum, quibus verbis, ut auxilio venirent, sibi persuadere studuissent, iisdem illos diffidere atque ipsos, quod majoribus cum copiis adessent, incidere in suspicionem. Immo vero suspicionem injicere Syracusanum.

Neque enim ipsos, desertos ab illis rem obtinere posse, neque, si cum perfidia vim illis intulissent, propter itineris longitudinem et inopiam praesidiorum maximas illas urbes in officio posse retinere. Syracusanos autem vicinos, quorum vires majores essent quam praesentiam Athe- niensium, multo periculosiores insidias illis et semper parare et tum conari illos adhortari, ut Athenienses, qui usque ad id tempus impedivissent, quominus Sicilienses eorum imperio obnoxii fierent, depellerent.

Nos, inquit, multo magis saluti vestrae consulimus, quum oramus et obsecramus, ut prae- sens auxilium nostrum ne repudietis et persuasum habeatis neque unquam vos futuros esse tutos ab eorum insidiis, neque saepe facultatem vobis datum iri tantis auxiliis vos defendendi; quae si repudiaveritis, aliquando vos poenitebit.