Si forte illi vel invidia vel metu permoti optarent ut accideret aliquid Syracusanis, quo modestius se gerere discerent, sed tamen ut superessent sui servandi causa, meminissent neminem potentem esse rerum eventus, atque facile fieri posse, ut male re gesta consilii illos poeniteret. Immo vero illi, quippe qui maxime in periculo versarentur, consociatis revera armis idem facerent, quod, si Athenienses contra Camarinaeos primum profecti essent, a Syracusanis, ut facerent, petivissent.
Neque vero ignavia inducti, quippe qui societatem haberent cum utrisque, neutros juvandos esse existimarent. Quam societatem nimirum ab illis factam esse non ad vim inferendam sociis, sed ad prohibendos hostes; atque ex eo foedere illos debere Atheniensibus auxilium ferre, si iis ab aliis injuriae essent illatae, non si ipsi, ut tum, injurias inferrent aliis. Neve committerent, ut, qui natura essent illorum hostes, eos adjuvarent; qui multo arctiore naturae vinculo cognati essent, ut eos una cum hostibus opprimerent. Id non esse aequum, sed defendere hostium impetum neque timere eorum vires. Neque junctis inter se omnibus Siciliensibus quidquam periculi immi- nere, sed si, id quod Athenienses vel maxime agitarent., inter se ipsi dissiderent.
. Quamobrem neque justum esse neque tutum illorum consilium, ut a bello abessent et neutros adjuvarent; sed cognatos, ab hostibus petitos, adjuvando communem Siciliensium tueri salutem maxime illos decere.
Ita rem esse neque illos neque alios fugere posse; neque adesse se, ut gnaros doceret, sed ut Syracusanorum nomine oraret atque obsecraret, ut consilium suum sequerentur. Quod si illis non esset probatum, testibus illis se usurum esse, quum bello se peti ab Jonibus, semper sibi inimicis, tum ab illis se prodi, Dorienses a Doriensibus.„Atque si, inquit, Athenienses victoriam a nobis reportaverint, vos, quorum opera superiores discesserint, eorum eritis praeda; sin nos victoriam con- secuti erimus, iidem vos, quippe qui periculorum nostrorum fueritis auctores, nobis poenam dabitis.“
„Eligite igitur, inquit, aut servitutem, quae in praesens periculorum expers videatur esse, aut reportata nobiscum victoria libertatem et nostram amicitiam.“ ¹)
Ita Hermocrates. Quem Euphemus, Atheniensium legatus, in hunc modum excepit: Adesse se renovandae societatis causa, ante cum illis factae; sed quum de imperio Hermocrates Athenienses reprehendisset, demonstrandum quoque sibi esse, jure Athenienses obtinere Jonum imperium.
Maximum quidem ejus rei argumentum ipsum Hermocratem dixisse, quod Jones semper ini- mici essent Doriensibus. Propterea autem imperium illud se affectasse, ut ipsi, quum Jones essent,
Doriensibus Peloponnesiis, et numero civium superioribus et accolis suis, minime essent obnoxii. Atque expulsis Persis classe aedificata Lacedaemoniorum imperio liberatos, se ipsos Jonum, qui ante sub Persarum regis dicione atque imperio fuissent, factos esse duces, ea ratione a Pelopon- nesiorum imperio se tutissimos futuros esse ratos.
Neque injuria Jones insulanosque cognatos imperio suo se subjecisse, quum ii Persarum regem secuti et ipsi servitutem antetulissent et sibi(Atheniensibus) injungere voluissent. Quare ipsos, quum plurimas naves summumque studium in bellis Persarum Graecis exhibuissent, tum
Schicksal, das ihrer wartet, wird durch den ironischen Ausdruck angedeutet: dass die Athener sich zugleich mit der Züchtigung der Syracusier nicht minder ihre Freundschaft(der Kamarinäer) zu sichern wissen würden: näm- lich durch völlige Abhängigkeit.“— ¹) Thuc. VI. 76—81. 4
2


