9
Ne multa, quum Athenienses per insidias in magnum Syracusanorum portum ingressi, locis circa Jovis Olympii templum occupatis, aciem instruxissent, ibi proelium committitur, in quo Syracusani, quamvis aliquamdiu hostium impetum fortiter sustinuissent, postremo fusi terga ver- terunt. Ex Syracusanis circiter ducenti sexaginta, ex Atheniensibus quinquaginta ceciderunt ¹).
Sed Athenienses, quum propter magnum hostium equitum integrorum numerum fusos pedites non longe persecuti essent, navibus in mare deductis Catinam redierunt(circa Nov. anni 415 a. Chr. n.) sperantes proximo vere Syracusas majore vi se esse petituros.
Syracusani autem ubi caesos sepeliverunt, concione advocata de rebus suis deliberaverunt. Quorum animi quum clade accepta afflictati essent, Hermocrates eos confirmavit et hortatus est, ne animo deficerent.
Non tam quod virtutis expertes, quam quod nullo ordine pugnassent, proelio illos esse victos. Sed non tanto inferiores fuisse, quanto fuisset exspectandum, praesertim qui cum Graecis rei militaris peritissimis ut rudes, propemodum ut operarii dimicavissent ²). Magno autem damno illis fuisse et nimium ducum numerum(quindecim fuisse traduntur) et militum immodestiam ducibus non obsequentium. Quodsi paucos duces, rei militaris peritos, creavissent et ea, quae instaret, hieme quam plurimos gravis armaturae milites comparatos ad militiam strenue exerci- tandam adegissent, vix dubitare se ait, quin, si virtuti, quam jam praestitissent, etiam modestiam atque obsequium junxissent, futurum esset ut superiores discederent. Meliore enim rei militaris scientia etiam nutritum iri illorum audaciam. Quamobrem paucos duces, qui libera essent pote- state, facerent et iis jusjurandum darent facturos se esse, quaecunque iis placuissent. Ita enim et consilia melius occultatum iri et omnes res prosperius esse processuras.
Et Syracusani, quibus omnia probata erant, quae ille monuerat, et ipsum Hermocratem ducem creaverunt et Heraclidam, Lysimachi filium, et Sicanum, Execesti filium, illi adjunxerunt, atque Corinthum et Lacedaemonem legatis missis rogaverunt, ut et auxilia sibi mitterent et illic bellum contra Athenienses majore vi moverent, ita ut aut eorum exercitum a Sicilia abducerent aut prohiberent, quominus auxilia submitterentur).
Dum(eadem hieme anni 415 a. Chr. n.) Athenienses, quum triremi Athenas missa peti- vissent, ut pecuniae equitesque sibi submitterentur, Messanam frustra tentant(cujus cives, ut illos caverent, Alcibiades Athenas revocatus in itinere monuerat), Syracusani urbem suam muro circum Apollinis Temenitae templum a mari exteriori usque ad magnum portum ducto muniunt atque ad Megara(locum desertum) et Jovis Olympii templum castellis exstructis maris oram, ubicunque egrediendi facultas dabatur, sublicis immissis obstruunt.
¹) Thuc. VI. 64— 71. Diod. XIII. 6., qui errat, quum dicit Olympieum ab Atheniensibus captum ęsse; neque minus fabulas narrat Pausanias(X. 28. 3.): IlQεασν d ⁸ à dο 6098g0& 6ν ε τποεοεινέρινιυυτ o 6»9,ο&νπον‿ d9 19„α* diα τέ drroενοσσφ, vplꝛc&lloy Ou⁵ε—νou A40G 8„ uOαłκονσσν 1e00v, oöre dνν σαάσννe* 2105„ de*εαϑενGνά‿νν 00⁸», 10„ Le0 1e 10„ wακοσν grlxæ mν αυοs ecσœmʒσʒαms. Similia Plut. I. 1. — ²) Cum Poppone dg elne2» XEοrε εꝙνοασς omisso œν malumus legi quam IEεοεανναιςσ. Cf. J. Classen ad h. I. — ²⁹) Thuc. VI. 72. 73. Diod. XIII. 4.
2


