8
Quae res ne fierent, si illi se audirent, se prohibiturum, quum populum moneret, quum eos qui talia molirentur, poenis persequeretur, quum optimates vel maleficiorum convinceret vel caveret vel docendo ad sanitatem reduceret.„Quid tandem“, inquit,„adolescentes, in animo habetis? Num jam dominari? Vetant leges. Numquid non iisdem juribus uti atque ceteri? Qui fieri justum sit, ut iidem non iisdem utantur juribus?“
Liberam reipublicae formam, pergit, unam esse justam, injustam optimatium dominationem, quam ut illorum et potentes et juvenes in ampla civitate obtinerent fieri non posse.
„Quae quum ita sint“, inquit,„aut meliora edocti aut in poenitentiam versi publicam salutem augete, missos facite nuntios illos, quippe quos, quum praesenserimus, non permissuri simus. Haec autem civitas, si Athenienses venerint, qua par erit, virtute se defendet. Sin falsi sunt rumores illi, non perturbata iis non injunget sibi servitutem vos duces creando, sed per se ipsa conabitur tueri libertatem“ ¹).
Ita Athenagoras. Ex ducibus autem unus quum surrexisset, alium quemquam verba facere vetuit et ipse de rebus propositis haec:„Neque crimina“, inquit,„quosdam serere ex re est, neque eos qui audiunt accipere, sed de rebus ad nos allatis consultare, quid et singulis et universae civitati sit faciendum, ut invadentes hostes fortiter propulsemus. Neque vero, si ea re nihil opus sit, rempublicam equitibus, peditibus, ceteris rebus, quae ad bellum parandum necessariae sunt, ornari nobis sit damno. Quae providere atque inspicere nobis curae erit, et legatos ad urbes di- mittere et explorare, et si quid praeterea videbitur ex re esse. Atque etiam nonnulla jam provi- dimus, et quidquid cognoverimus, ad vos deferemus.“
Quae quum dux dixisset, Syracusanorum concio dimissa est ²).
Interea Athenienses a Corcyra insula, mari Jonio transmisso, quum Rhegium pervenissent, extra urbem(in urbem a Rheginis non sunt recepti) ad Dianae templum castris collocatis Rhe- ginos adhortati sunt, ut secum Leontinis opem ferrent. Qui quum neutram se partem adjuturos atque idem facturos esse dixissent, quod ceteris Italicis placuisset, Athenienses, qua ratione res in Sicilia gerenda esset, deliberabant ³).
Tum vero Syracusani, quamquam jam ante neglectis Athenagorae criminibus Hermocratem secuti bellum paraverant ⁴) et nuntiis undique allatis et per speculatores certiores facti hostium naves revera ad Rhegium esse appulsas, toto animo de bello defendendo cogitabaut ⁵).
Et quum Athenienses non statim, ut Lamachus voluerat ⁰), Syracusanos perterritos inva- sissent, sed ab initio timidi cum ceteris Siciliae urbibus paciscendo tempus traherent ¹), Syracusani, confirmatis in dies animis ac spe, palam postulaverunt, ut proelio cum hostibus decertaretur. Quin etiam equites Syracusanorum ad Atheniensium castra, quae tum circa Catinam erant(qua urbe dolo potiti erant ³), speculandi causa adequitantes illos ludibrio habebant ⁹).
¹) Thuc. VI. 36— 40.— ²) Thuc. VI. 41.— ²³) Thuc. VI. 44.— ⁴½) Thuc. VI. 41: 1d d νκα ενπιηεωναμεεν 16ε α„0y.— ⁵) Thuc. VI. 45.— ⁴) Thuc. VI. 49.—„) Thuc. VII. 42.—,*) Thuc. VI. 51.— ⁹) Thuc. VI., 63. Plut. Nic. 16: 205 τQ³5 J¹miασέέ ιερρν 2 dοαο, πηιν rds veqð(Nuxlas) nαοιςσν᷑κν EouoxOdvse Iyeu nTροέριαϑςρορνρρ 10„G α&οσus, ö1ι m*oπᷣα‿εαονσ ⁸εοατσι o N⁹lag, 6 0u ⁴αασeςςκιρνσασϊ στυσσνσꝓ, 63G/eo 00x nl dαeν⁹ ms12s sq.


