7
Ditficile fore hostibus propter longam navigationem ordines servare; facile ipsis in eorum inaves impetum facere, quum lente et paullatim aggredi possent. Sin autem hostes majore navium parte celerius navigante navibus exoneratis aggressi essent, illi aut pugnam committerent cum iis, quum remigando fatigati essent, aut Tarentum se reciperent. Denique futurum esse, ut Athenienses, si illos eo persequerentur, re frumentaria afflictati aut circumsederentur aut Italiae oram praeter- vehentes, quum de urbium voluntatibus, utrum se reciperent necne, incerti essent, animo deficerent. Quibus deliberationibus hostes cohibitos a Corcyra omnino non esse discessuros, sed consultando et explorando, quantae copiae Siciliensium et quo loco essent, aut in hiemem ductum iri aut om- nino expeditione esse destituros, praesertim quum peritissimum hostium ducem invitum classi prae- esse cognovisset, ac, si illi fortiter resisterent, libenter eo usurum esse praetextu ad classem domum reducendam. Procul dubio autem ipsos, si priores auderent hostes invadere, majorem iis terrorem injecturos esse, quam si se propulsuros esse invadentes ostenderent.
Opinatos enim, illos se non defensuros esse, Athenienses jam adventare, jure illos con- temnentes, quod non jam pridem cum Lacedaemoniis juncti eos oppressissent ¹). Si autem illos invadere se vidissent praeter spem, inexspectata illorum fortitudine eos magis perterritum iri quam viribus, quae illis tum essent..
„Quare sinite“, inquit,„id vobis persuaderi; si minus, quam celerrime cetera parate ad hostes propulsandos; et sibi quisque persuadeat, contemptum hostium adventantium maxime cerni in parando cum diligentia bello; agere autem cum prudentia quasi bello jam instante quam maxime saluti vestrae conducat. Adventant hostes, nolite dubitare, jam sunt in itinere, tantum non adsunt“ 2).
Ita Hermocrates. Syracusanis autem inter se altercantibus quum alii nullo modo adven- turos esse Athenienses putarent, alii, etiamsi advenissent, quidnam mali sibi illaturi essent, quod non ipsi gravius essent passuri, dicerent, alii rem etiam in risum verterent, pauci, Hermocrati fidem habentes, de rebus sibi imminentibus angerentur, Athenagoras quidam, qui tum plebis dux erat acceptissimus, in hunc modum dixit ³):
Athenienses quisquis nollet contra Siciliam proficisci, aut ignavum esse aut civitati inimicum. Qui eos rumores pertulissent, eorum se admirari non audaciam, sed amentiam, quod consilia sua occultari posse opinarentur.
Rumores illos esse falsos. Quae eventura essent, ne ex rumoribus ab illis allatis conji- cerent, sed ex prudentia ac rerum peritia eorum hominum, quos Athenienses esse sibi persuasisset. Tantum enim abesse, ut Athenienses bello Lacedaemoniorum non confecto in aliud bellum ruerent,
illo non levius, ut satis haberent illos bellum non inferre ipsis.
Sed si revera Athenienses in Siciliam venissent, dubitari non posse, quin futurum esset ut plane interirent; tanto superiores esse ipsorum et vires et omnium rerum apparatum.
Quid igitur sibi vellent ii qui fabulas illas narrarent, nisi ut, id quod jam dudum moliti essent, terrore multitudini injecto ipsi rerum potirentur? Atque etiam, qua illi essent ignavia inertiaque, vereri se, ne, quod iis esset propositum, assequerentur, eo magis, quod antea jam saepe id illis accidisset.
¹) Cf. p. 3.— ²) Thuc. VI. 33. 34.— ³) Thuc. VI. 35.


