Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Discidia inter Sicilienses paulo post denuo coorta narrare alienum est ab eo, quod nobis proposuimus. Id unum praetermittere nolumus, Leontinos jam per multum temporis non desiisse Athenienses orare et obsecrare, ut sibi opem ferrent contra Syracusanos. Denique inter Selinun- tios et Segestanos bello coorto quum etiam Segestani, qui jam decem fere ante annos cum Lachete foedus icerant, vere anni 416 a. Chr. n.(Ol. 90, 4.) legatis missis ab Atheniensibus auxilium pe- tivissent, Athenienses classem magnam in Siciliam miserunt, cui Nicias, Alcibiades, Lamachus prae- erant. Qui jussi sunt Segestanis auxilio venire contra Selinuntios; Leontinorum urbem, si fieri posset, restituere; quod ad ceteras Siciliensium res pertineret, quidquid e republica sua sibi optimum visum esset, facere ¹).

Quae Atheniensium classis quum jam ad Corcyram insulam pervenisset(aestate anni 415 a. Chr. n., Ol. 91. 1), Syracusas rumores demum de Atheniensium adventu undique perlati sunt. Quos veros esse plerique negabant. Denique concione convocata quum alii verba fecerunt tum Hermocrates hanc habuit orationem:):

Vix credibilia de Atheniensium adventu vere imminente quamquam dicturus esset neque ignoraret vix fieri posse quin, quippe qui fabulas narraret, non rideretur ab iis ut stultus, tamen, quum patria in periculo esset, eorum ludibriis non deterritum atque ratum ipsum melius de ea re doctum esse quam ullum alium, sese dicturum.

Athenienses enim magna classe omnibus rebus instructa contra Siciliam proficisci, verbo quidem, ut Segestanis opem ferrent et Leontinos restituerent, re autem vera, ut captis Syracusis in potestatem suam redigerent totam Siciliam. Rati igitur hostes brevi adfuturos esse eam defenderent, quoquo modo possent. Neque vero esse, quod ii, quibus verum nuntiare videretur, audacia opibusque eorum perterrerentur, atque adeo confiderent non modo posse se hostium impetum sustinere, sed etiam magnum eorum apparatum sibi ex usu futurum esse, quum ceteri Sicilienses, eo metu perculsi, eo para- tiores futuri essent, sibi subvenire. Age vero meminissent, si hostes devictos expulissent, quantae gloriae apud omnes id sibi esset futurum. Neque dubitare se, quin futurum esset, ut id illis contingeret. Testibus uterentur ipsis Atheniensibus, qui devictis innumeris Persarum copiis tantopere essent aucti.

Quibus rebus permoti ac freti viribus suis et domi bellum pararent et legationes mitterent ad omnes Sicilienses, adhortantes, ut omnium commune periculum esse sibi persuaderent; ad Ita- licos, ad Carthaginienses, quippe qui et ipsi crescentes Atheniensium res vererentur et divitiis, maximo belli adjumento, plurimum pollerent; ad Lacedaemonios Corinthiosque rogatum, ut et in Siciliam auxilia mitterent et domi bellum renovarent.

Jam vero, inquit,quid maxime necessarium optimumque esse existimem, id quod vobis propter solitum tranquillitatis studium minime probetur, dicam. Coactis omnibus, quae nobis adsunt, navibus, Sicilienses omnes aut plurimi, Tarentum et ad Japygium promuntorium evecti occurramus Atheniensibus, docentes, priusquam de Sicilia decertetur, certamen futurum esse de trajiciendo mari Jonio ³). Quod si fecerimus, et maximum iis terrorem injiciemus et, in quanta difficultate res eorum sit, admonebimus.

¹) Thuc. VI. 8. Diodoro supersedere possumus, quippe quem parva auctoritate esse constet; cf. Schimmelpfeng I. I. p. 6. ann. 1. ³) Thuc. VI. 32. ³) Bene J. Classen(in ed. Thucyd., Berol. 1876) ad h. I.(VI. 34):T⁸O rijg NXixelie halte ich mit Dobrée und Stahl für nothwendig(dem 05 I1E0αιενναι egenüber).