Aufsatz 
Eine historische Abhandlung: [De Hermocratis Syracusani vita ac moribus dissertatio] / des Julius Riedel
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

se praestat talem virum, qualem Thucydides postea describit, prudentia, rerum militarium peritia, virtute insignem ¹). Etiam ex aliis Thucydidis locis Hermocratem tunc e seniorum numero fuisse satis patet. Novem annis enim post conventum illum Athenagoras, quem Thucydides Hermocrati obloquentem facit, nobiles Syracusanorum juvenes, qui Hermocratem optimatesque sequebantur ¹²), ab eorum partibus avocare studebat, quum optimam reipublicae formam docebat esse liberam et perrexit: à ⁶νμαό o? d⁴νμαννοι ντα* olει mOmοοονυμοννπτα³, ddiνναστα εν μενν⁴ς τποέα ναάιτ ασexειν ³). Verbis ol re duydννεoto imprimis Hermocratem dici simulque seniores et juniores distingui apparet*).

Plura de ea re verba facere nihil refert; sed recte Chariton Brasidam circa Hermocratis Syracusani aetatem floruisse perhibet).

De juventute ejus nihil traditum est; virum tantum confirmatum studiosissimumque totius patriae ab hostibus defendendae Gelae cognoscimus, quo legati omnium Siciliae urbium vocati erant ad patriam pacandam. Quare priusquam de Hermocrate ipso agere pergamus, paucis verbis, quaenam temporibus illis Siciliae conditio fuerit, nobis est explicandum.

Temporibus illis, quibus bellum Peloponnesiacum inter civitates Graecas conflabatur, Sicilia, insula, quae inter ceteras ubertate frumenti, olei, vini excellebat, divitiis quoque, reipublicae forma, litterarum laude, maxime artis rhetoricae, florebat. Quae quum ita sint, non est, cur miremur Pelo- ponnesios maximeque Corinthios, quibuscum Siciliae Dorienses mercaturas faciebant, quum bellum illud immineret, in magnam venisse spem fore ut Siciliae Italiaeque civitatum, genere sibi propin- quarum, opibus auxiliisque juvarentur. Neque dubitandum est, quin Peloponnesii legatis missis civi- tates illas Doricas plus semel adhortati sint, ut sibi auxilio venirent. Primo belli illius anno, quum Peloponnesii classem quingentarum navium parare molirentur, etiam Sicilienses Italicosque pro viribus et naves facere et pecunias conferre jussos esse auctor est Thucydides*). Inter Jonias illarum regionum civitates et Athenienses num qua foederum conjunctio illa quidem aetate intercesserit, in dubio relinquitur. Prioribus autem temporibus inter illas societatem quandam exstitisse jam inde patet, quod Leontini bello cum Syracusanis orto ab Atheniensibus auxilium petiveruntzœxd ze T Mdαdẽ Suμœ&eνeẽ drιlονes 1Gα⁶α.

Quae spes Peloponnesios fefellit; nam neque a Siciliensibus neque ab Italicis tunc ullum aut navium aut pecuniarum auxilium impetraverunt), id quod Hermocrates Syracusanis quin- decim annis post vitio vertit, quum diceret:Eroxo»ratodoνμτν(ο ‿αννν⁴αο oue dεαυνvou- uενοσσσ dιxσσ*œνεννουκεεςε, drα αε⁸ς od ueεrd Aauεdαιοωυειυωσν ςιέμ⁴οσεμν⁴⁹).

Eodem tempore, quo inter Lacedaemonios et Athenienses magnum illud bellum exarserat, Sicilienses se ipsi bello persequebantur. Syracusani autem Leontinis bellum intulerunt. Cum Syra-

¹) Thuc, VI. 72: Folαονοανο, d EOHνο, dend val ds zdlla Suvsouν ⁶ες lεmνιυνεoς xMα 10 11018 ν S mεεέκιο⁴ τα ixxeνςεννμμεέάνοο εαα ανdοi eιᷣανεᷣ sd. ³) Ex eorum numero fuisse videntur qui illius 57.*0O10 nominantur Thuc. VII. 73. ³) Thuc. VI. 39. ¹⁴) Cf. quae Poppo ad Thuc. VI. 38 recte disputavit et attulit. ³) De Chaerea et Callirrhoe VIII. 2; cf. G. Schimmelpfeng, Dissert. inaug. de Brasidae Spartani reb. gest. atque ingenio p. 48 et 4., ubi ille Brasidam intra annos 470 gt 465 a., Chr. natum esse conjecit. °) Thuc. II. 7.,*) Thuc. IIi. 86. ³) Thuc. 1. k: l⁵ Aogdes 110 18 9, aineo œl 00% 1I, 16 Aaxedxινιονευισνντꝙτ ττοοιιντο ◻ιαισνQQ0Ld mr0A4ℳ⁴ονι νυιυησααρᷣeν sεrαeφσααν, Od ⁴εένι οι ά̈ιννεντιο⁴έιιι⁶αάσηe.

) Thuc. VI. 34. 1*