2
De Hermocratis Syracusani vita ac moribus.
„Justum ac tenacem propositi virum „Non civium ardor prava jubentium, „Non vultus instantis tyranni „Mente quatit solidu neque Auster,
„Dux inquieti turbidus Adriae, „Nec fulminantis magna Jovis manus. „Si fractus illabatur orbis, „Impavidum ferient ruinae.“ Horat. carm. III. 3. 1—8.
Hermocrates Syracusanus Hermonis filius fuit¹). Praeter patris nomen de parentibus ejus nihil memoriae proditum est, ne nomen quidem matris. Quod eo magis mirandum est, quum summo loco esset natus; id quod et facile conjicias ex ea, qua apud cives per totam vitam fruebatur auctoritate, et ex his Diodori verbis manifestum est: O d' νν ᷣμοQ⁵σιο(Dionysius prior Syra- cusanorum tyrannus) edννιισε εieσοεε*ν εριαοαοοτοι υαπ⁴αοαα), 105 œταmα⁹‿ οειέιμάυννο òοννlouo, ncel 1-» dσκ⁴‿ρρν εdα Tolοεeeν ije Eorοᷣrddrous puαedg ddε⁵ς 1ντο ν πιιαρ̈εν ⁶eωμινοσ 0læleν Ʒενμοσσάαων eig olzerorνπμα—1τ1τπ⁸⁶σσσσι τι⁶ς τ τν ετυοασσνdς 1τοαQmπ⁴σασ—⁵Hᷣεααν³). Alio ejusdem scriptoris loco r9G⁸5ν½n τνφv ετπαπια dicitur). Quamobrem Syracusanos, qui tunc libera utebantur republica, postea videbimus semper in metu fuisse, ne Hermocrates occuparet tyrannidem ⁵).
Neque usquam aliorum genere ei propinquorum mentio facta est nisi Proxeni, quem Xenophon auctor est ejus fuisse fratrem ⁶). Quod attinet ad Hermocratis genus, omittere nolumus jocosa illa, quae Timaeum fabulatum esse Longinus perhibet?): öνιε³ς‿ 1 ν EOuειν Fàααεειοωσκσ⁸ες vò πιειοιιναυννε αον τ deναa, dο τυνιτνι ε⁶εαωωνιασαν(l Moννναιο dæεν Odx εασρσαα°ε d gyα G„ν⁶οα 0 νπ τ T.σοαGQQ₰ο έμντνοσ dι πάιαμα εον 7, EOH⁴νπ⁴mν 10„ EO⁴αυνο.
Praeter Hermocratem illum, de quo agimus, alius quidam Hermocrates, et ipse Syracu- sanus, a Diodoro et Polyaeno laudatur, pater Dionysii, quem supra diximus, prioris Syracusanorum tyranni ³). Quos inter se cognatos fuisse ex Diodori loco, quem supra attulimus, non est veri- simile. Tamen Dionysium juvenem a nostri Hermocratis partibus stetisse scriptum legimus).
Denique quae in Polyaeni l. V. c. 2. et 4. de Hermocrate quodam inveniuntur, nec ad nostrum pertinent et corrupta sunt ¹⁰).
Jam quo anno natus sit Hermocrates, quum scriptores antiqui omnes eam rem silentio praetereant, ne conjectura quidem consequi possumus. Tantum suspicari licet Hermocratem, duum primum in Siciliensium conventu Gelam convocato verba faciebat, verno tempore anni 424 a. Chr. n.(OlI. 88. 4.) quadraginta annis vix minorem natu fuisse ¹¹)jy). Jam tum enim
¹) Thuc. IV. 58, alias.— ²) Et ejus nomen apud scriptores frustra quaesiveris; de morte ejus cf. Diod. XIII. 112 et Plut. Dion. 3. Cf. D'Orvill. animadv. in Chariton. Aphrod. I. 1. 4:„An Chariton nomen verum filiae Hermocratis (KalleGd6*) prodiderit, in incerto.“— ²) Diod. XIII. 96; XIV. 44.— ⁴) Diod. XIII. 34.— ³) Thuc. VI. 39. Diod. XIII. 75.— ⁶) Xen. H. G. I. 3. 13.—*⁷) Longin. de subl.(IV. 1. p. 11. Oxon.) apud Goeller. in Timaei fragm.; cf. Plut. Nic. 1.— ⁶⁹) Diod. XIII. 91. 96; Polyaen. strat. V. 2.— ⁹) Diod. XIII. 75.— ¹⁰) Cf. annot. Justi Vulteji ad h. l.— 1¹¹) Thuc. IV. 58.


