De
Hermocratis Syracusani
vita ac moribus dissertatio.
Praefatio.
Hunc de Hermocratis Syracusani vita ac moribus libellum quum conscribere animum in- duximus, id inprimis egimus ut animum et ex quotidianis muneris publici negotiis recrearemus et firmaremus ad officia ejus in posterum subeunda. Ut autem ad viri illius vitam enarrandam accederemus, quum Thucydidis librorum VI. et VII., quibus summus ille rerum scriptor magnam illam, ut ita dicamus, tragoediam expeditionis ab Atheniensibus in Siciliam factae memoriae prodidit, lectio nos adduxit, tum praeceptor noster dilectissimus, W. Muenscherus, cujus mortem abhinc paucos annos in hac urbe deploravimus, jampridem hortatus erat, ut ad praeclarum illum Syracusanum animum adverteremus. Atque hic libellus W. Muenscheri, cujus Manibus pio gratoque animo eum dedicavimus, memoria utinam ne sit indignus!
De eodem viro illo, quod nos quidem sciamus, libro agitur a C. ab Osenbruggen conscripto:„De Hermocrate Syracusano, Hag. a. MDCCCXLII.“ Item A. Steins„de Hermocrate, Syracusanorum imperatore, Monast. a. MDCCCLXVIII“ librum composuit. Quos libros ad manum nobis non fuisse dolemus. Ad. Holmii autem opus:„Geschichte Siciliens im Alterthume, Leipzig 1874“, ex quo opere dissertationes illas, quas diximus, editas esse cognovimus, jam confecto hoc libello sub oculos nostros venit.


